CASIMIRUS PRIMUS

 

Innocuus cuin matre puer Casimirus eodem

Exsilio, matris crimine, pulsus erat.

Clumaci placuit sibi vita monastica; servus

Quam cuiusquam hominis maluit esse Dei.

Nos sumus interea sine principe, subdita cunctis

Terra, dolor fuerit quae numerare, malis.

Reddimus eiecto regnum, multa ille reversus

Restituit melior vix patre, dignus avo.

Maslaum domuit civili Marte furentem,

In reliquos mansit pax sibi grata dies.

Quod Deus innocuis adsit, quod corruat insons,

Maiori ut surgat laude, videre potes.


CARMINA