MIESCO SECUNDUS

 

Degener, imbellis, gula, crapula, sordibus uxor,

Uxoris totus, femina, lurco, nihil

Hic erat. Uxor erat rex, princeps, omnia, nostrum

Asperius quovis angue perosa genus,

Teutonibus tantum aequa suis. Quam, credis, ab illa

Tractata est miseris terra Polona modis?

Tunc Boleslai nobis periere labores,

Ruperunt nostnim regna subacta iugum.

Ut rapuit tantum mors fausta phrenitide regem,

Pellitur e regno Rixa fugitque suo.

Dant poenas scelerum; furor hunc, dolor abstulit illam,

At longo fato digmis uterque fuit.


CARMINA