XII PALATINI

 

Libertatis amor fertur cepisse Polonos,

Ut cecidit Lechi tota sepulta domus.

Bis senis datur ergo viris rerum aequa potestas

(Terra Palatinos nunc quoque nostra vocat),

Publica qui regerent. Sed quos decepta volebat

Patria pastores esse, fuere lupi,

Dum sua quisque petit, quaerit sua, maximus inter

Tot regni socios primus efc esse cupit.

Afflixere diu patriam, velut ante tyranni

Triginta muros, Attica terra, tuos.

Unius imperium res optima, qui sua calcet

Commoda, subiectae commoda gentis amet.


CARMINA