POSTERITAS LECHI

 

Crescentem Lechi populum tenuere nepotes,

Extremum postquam clauserat ille diem.

Nomina nescimus, nescimus tempora, per quae

Durarint istis praefuerintque locis.

Longa fuisse tamen constat, quia principe Craco

Nostrorum suboles iam numerosa fuit,

Sic, ut opus fuerit regni proferre priorem

Limitem adusque tuum, Vistula magne, caput.

Dic modo, qui Musas contemnis et utile docto

Nil patriae a calamo posse vemre putas,

Cur tantum historiae nobis perit? Inter agrestes

Tunc illos nemo scribere doctus erat.


CARMINA