VIII

Ad D. Ioannem Antoninum, insignem medicum, Budae a Turcis
occupatae querela.

 

Antonine, doles fractam quod Turca subegit

Pannoniam misero supposuitque iugo.

Scilicet id debes patriae, nisi matris ad atrum

Non debet natus flere querique rogum.

Ergo parenti animum grati testaris alumni,

Qua potes; haud alia nam ratione potes.

At possent reges; possent, nisi mutua mallent

Bella domi insana continuare manu,

Depositisque odlis, quibus exarsere cruorem

Alter in alterius, aggrederentur opus,

Unum opus in Turcas Christi pro nomine, pro quo

Debeat et decies nemo timere mori,

Ut per quod vitam capimus capimusque salutem

Et quicquid veri perpetuique bom est,

Per quod victores erimus, concordia si nos

Respicit et pacis verior afflat amor.

Creditis, an nihil haec ad vos? Contemnitis ipsum,

Qui pacem nobis datque iubetque, Deum?

Si ratio superum nulla est, etiamne feretis,

Ut vestrae vobis eripiantur opes,

Et nudo reges vivetis nomine? Verus

Regibus oppressis rex Solimannus erit?

Intercepta Asiae querimur tot regna, tot urbes;

Vestra Europa omnis, Libs quoque vester erat.

Sunc bona pars utriusque soli subiecta Getarum

Servis, Turca suum nam trahit inde genus.

Non loquar ereptam Rhodon altaque Constantini

Moenia, mille urbes, mille perisse duces.

Sunt antiqua nimis vobis haec vulnera et omnis

Sedatus longa est iam dolor iste die.

Buda recens cecidit, cuius percussa ruinis

Hosti tota dedit Pannonis ora manus,

Buda, vetustorum pulcherrima regia regum,

Clara, potens opibus, clara potensque viris.

Illa triumphantem qua primum luce tyrannum

Accepit muris maesta gemensque suis,

Sicut erat laniata genas, laniata capillos,

Ad ripas, Ister, dicitur isse tuas

Atque ibi flebilibus caelum implevisse querelis

Et singultatis exululasse sonis:

"Ister, o Ister, aquae rex magne ingentis, o Ister,

Qui septemgeminas in mare volvis aquas,

Ecquid ad has oculos lacrimas convertis et unam,

Quae superest, miserae porrigis ecquid opem?

Accipe me nec sis aliis immitior undis;

Saepe anmes miseris consuluisse ferunt.

Dum consanguineum Numitoris nata tyrannum

Vitat, in Etrusco flumine facta dea est.

Phoenissam Aeneae fugientem tecta Numici

Numen in Ausomas inolle recepit aquas.

Supplicis anne et tu lacrimas excludis et illis

Subscribis, qui spem destituere meam?

Heu nimimn verum est: quo eors se vertit, eodem

Et favor; exemplis hoc ego disco meis.

An potius proprio confectus et ipse dolore

Supremam sociae ferre gravaris opem?

Sic puto, et ignosco; vires quoque duplicat in me

Maeror et, ut doleam condoleamque, facit,

Cum video faciem, non quae fuit ante, novamque

Cum fractis frontem cornibus esse tibi.

Plena cadaveribus trahis ecce fluenta tuorum

Et patrio infectas sanguine ducis aquas

Insuetisque caput captivum pontibus infers,

Servus ab hostili comprimerisque rate.

Nunc, Corvine, tuum, nunc o disrumpe sepulcrum,

Surge, tuos vindex assere, surge, veni!

Namque ego quid refert vivos an morte peremptoa

Implorem? Surda est utraque turba mihi.

Carolus et Gallus, Veneti magnusque Sacerdos

Est quod agant; propior quilibet esto sibi.

Res Ferdinandum simul et fortuna moratur;

Heu quoties damno concidit ille meo!

Perdidit innumeras me propter saepe phalanges;

Testis id una recens esse ruina potest.

Dum vult esse suam, Turcae me tradit habendam;

Assertor salvam dum cupit esse, necat.

Sic ferus ille mea victor sedet altus in aula

Et populos redigit sub sua iura meos.

Regia possessa coniunx extruditur arce

Et Transsilvanum iam parat exsul iter.

Vagit, ut aerumnas si iam miserabilis infans

Sentiat, et flendi nescit habere modum.

Infelix infans regno spoliat paterno,

In cunis an adhuc incipis esse miser?

Tam cito nosse fugam, tot nosse pericla viarum

Cogeris et domini iussa superba sequi

Et natale solum dulcesqiie relinquere terras,

Quasque patris nato cura pararat opes.

Nec tamen ista tibi fit tantum iniuria; ab urbe,

Me miseram, eicitur Christus et ipse tua!

Templa exsultanti Mahometo arasque resignat

Et rapitur poenae rursus m onme genus,

Quaeque olim subiit Solimaei inilitis, illa

Et Solimannaei nunc quoque probra subit.

Christiparae stabulant m Virginis aede profani,

Illiic obscaeni praetereuntque nihil

Et faciunt divum delubra per omnia, quae non.

Ullius possit lingua pudica loqui.

Haec vos aspicitis, superi, et tamen esse dolori

Aut curae vobis inferiora putem?"

Plura volebat adhuc; lacrimae rupere querelam

Atque aegram sanguis destituitque vigor.

Concidit exanimis moribmidaque membra per herbam

Fudit et invisam pectore planxit humum,

Ut Niobe quondam, cum tot sua pignora vidit

Ortygii telis occubuisse dei.

Non tamen obriguit saxo quoque Buda, sed ista

Si tunc vidisset, quae modo multa videt,

Quique hodie dolor est, tunc accessisset ad illum

Visque foret iuncti congeminata mali,

In Niobes etiam saxum trausisset et ortis

De lacrima Sipyli more scateret aquis.

Nam quantum est Turcae assidue nova signa videre,

Submitti et turmas crescere ab hoste novas,

Quae vigilent et agant, defectio ne qua tumultum

Excitet et tollat Buda rebelle caput.

Missa et aratorum bis septem milia certum est,

In quos Pannonici distribuuntur agri.

Indigenae cedunt noto de rure coloni,

Hostilem extorres inque trahuntur humum,

Ut Ligures quondam, Baebi quos aspera in agros

Samnitum a patriis transtulit ira iugis.

Mitior at quanto Turca, Eomane, fuisti,

Tanto sors Ligurum mitior illa fuit.

Aspicerent utinam, quam cum potuere, negarunt

Fulcire, Hungariae quae sit imago, duces.

Ducitur infelix, gravibus constricta catenis,

Amplius ad proprios non reditura lares,

Squalida, turpis, inops, laceris miseranda capillis,

Deiciens pavidum sanguinolentia caput.

Non redimit morbus captos, non sexus et aetas;

Hostis inexpleto cuncta furore metit.

Ille vocat frustra natum, frustra ille parentem,

Implorat frustra vincta puella virum.

Matris in uberibus iugulantur pignora; nullus

Est vacuus gemitu, strage, cruore locus.

Tecta cremata ruunt et opes sudorque coloni,

Quadrupedum rapitur, quod datur, omne genus.

Ne morer, illa diu felix, tota aurea tellus

Nunc tota in vinclis, caedibus, igne iacet.

Pascere crudelis nostro Solimanne cruore,

Pascere, amata tuae pocula funde siti.

Vota tenes; populos Christi de fonte lavatos

Sub pedibus, bello quos adoriris, habes.

Terra tuis longe lateque est plena tropaeis

Teque horrent gemino subdita regna polo.

Nos contra, grex, Christe, tuus, vere esse probamur

Grex tuus; ecce tuam tollimus ecce crucem.

Plectimur, opprimimur, nos cuncta adversa fatigant;

Magna sumus diris undique praeda lupis.

Algerico Caesar Maurorum in litore classem

Perdidit irati vi maris atque Noti.

Ipsa in nos elementa ruunt proque hoste laborant;

Non est, expediant cur sua tela Getae.

Condite tela, Getae, non consertaque triumphum

De nobis partum concelebrate manu

Et nostras nudi clades spectate; videmus

Pro vobis tacitos bella movere deos.

Ut faveat nobis tellus, faveatis et undae,

Aëris hei victi pestilitate sumus.

Scilicet haec ventura Deus praedixit in illos,

Quos voluit testes nominis esse sui.

Certe ego dum mecum haec considero tempora, mundi

Suspicor extremum non procul esse diem.

Hoc sol, hoc luma, hoc stellae per signa loquuntur:

Regnorum interitus, proelia, monstra, fames.

Felices, istis rapuit quos Parca diebus

Et celeri ad superos iussit abire fuga!

Me quoque felicem, si me vult forsitan illos,

Ante, Deus veniant quam graviora, sequi.


CARMINA