VI

Scribit Lazaro Bonamico, praeceptori suo, eiusque in se beneficia commemorat, de rebus quoque Hungaricia quaedam ei significat.

Lazare, conturbor, quoties considero, quantum

Debeat officiis haec mea vita tuis,

Non secus ac alieno aliquis cum mersus in aere est

Et se solvendo non putat esse parem.

Nam mea quae fuerit vesania, posse reponi

Si rear a nobis tot bene facta tibi?

Quae mihi vel tantum numero percurrere maior

Sit labor, hic nostras quam numerare nives,

Cum gravida Boreae flatu de nube solutae

In terram, sparsum vellus ut iret, eunt.

Nam si praeteream prudens, ut plurima (quod sum

Ingressus Clarium te praeeunte nemus

Cognovique viam simul et compendia, per quae

Pieridum ad sacras vemmus usque fores,

Montis in aerii summum rigidumque cacunen

Abluto puris fontibus ante pede,

Aspexique novem Phoebo cum fratre puellas

Et data de magno pocula fonte bibi)

Haec ergo ut sileam, quamvis sint magna velintque

In summo nostri carminis esse loco,

Plura nec iis leviora manent noluntque taceri

Et poscunt lucem iure diemque sibi.

Quid faciam? Scelus est iuri pugnare; sed optem

Si plus, quam possim, quid nisi stultus ero?

Obruimur turba meritorum ac mole tuorum

Deprimimurque, istud quando movemus onus.

Quod sum, quod vivo, patriam quod cerno meosque

Et mea, post superos muneris omne tui est.

Nuper enim vestra (reminisci est dulce malorum)

Cum variis essem fractus in urbe malis

Meque unum febres et peior febribus hydrops

Sub miseram traherent et sacer ignis humum

(Adde omni gravius leto dextram ulcus ad aurem,

Ex quo non parvo tempore surdus eram)

Cumque Charon cumba iam me exspectaret in atra

Et ferruginea posceret aera manu,

Tu gubitam mihi primus opem, Bonamice, tulisti,

Sum raptus manibus de Phlegethonte tuis,

Tu summos aegro medicos, tu cuncta dedisti,

Quorumcumque illud tempus habebat opus.

Qua mihi non tuleris solantia verba gementi

Sedulus, es nullam passus abire diem.

Ut vero tantum revocaram in membra vigoris,

Ut regere insessum posse viderer equum,

Infestum subito caelum mutare iubebar,

Corripere et celerem protinus inde fugam.

Non potui; reg me tenuit nummaria egentem:

Aeris inops nullum carpe, viator, iter.

Hac quoque tu mihi parte libens laetusque mederis,

Instruis atque opibus me reficisque tuis.

Dimittis, titulos mihi sed tamen ante procuras,

Qui nunc in vulgo non leve pondus habent,

Scilicet illud agens, mmium macilentus ut iste

Pulchrior in phaleris talibus esset equus.

Dicite, Sarmatici iuvenes, pars ultima quorum,

Haec dum nobiscum sic agerentur, eram,

Dicite, quid quaeso, quid me debere fatebor

Huic, qui tanta mihi praestitit unus, ego?

Quod patri? Plus quam patri; vitam attulit ille,

Formavit rectis moribus iste mihi.

Attulit ille, sed hic amissam reddit et ornat,

Non ulla potuit quod ratione pater.

Nos amat ille, suus sangois sumus; iste sub orbe

Natum alio, nullo sanguine iunctus amat.

Plures ergo deos si nostra professio ferret,

Qui longus priscis gentibus error erat,

Lazare, quando in me superas pietate parentem,

Te colerem magnum non minus atque Iovem.

Religio vetat hoc; quod non vetat, illud habebis:

Me, donec veniat funeris hora, tuum,

Tam, mihi crede, tuum, quam sunt tua praedia m agro

Euganeo, quam quae te tenet ista domus,

Quam collis, de quo fons ille effunditur, ob quem

Cum claudo nobis bella fuere lupo.

Hoc ego, si desint homines, silvisque iugisque,

Hoc et concretis testificabor aquis.

Sed tu iamdudum dimitti poscis et optas,

Stridoris faciat barbara Musa modum.

Parce, libet de te mihi dicere vera malosque

Pro meritis versus annumerare tibi.

Iam tamen invitos etiam cohibebo premamque,

De Cmita addidero si duo verba meo.

Quod tibi nil scribit, nil mittit, eo fit, ab ista,

In qua scribebam, quod procul urbe fuit.

Implicitum magnis tenet illum Russia rebus,

A subitis numquam Russia tuta Getis.

Moenia nos Craci colimus, curamus et aegrum

Corpus, adhuc illa quod mihi turget aqua.

Quam primum potero, patronum subsequar et res

Communes illi, quando vacabit, agam.

Vive, decus Latii, vel adhuc, si forte novorum

Es cupidus, parva me patiare mora.

Pannonia infestis miseranda evertitur armis,

Hei quam continuis subdita terra malis!

Res ibi Romanus sceptrum sibi vindicat, a quo

Trencinum rapuit mors properata lupum.

Iamque caput regni, Budam est aggressus et illam,

(Exitus in dubio est) obsidione premit.

Hanc Isabella tenet, nostri pulcherrima regis

Filia, ab exstincto sola relicta viro.

Sola, loquor? Peperit quae natum in morte mariti,

Cui parat in parvam sceptra paterna manum.

Hoc bona pars procerum probat, hoc, quem victa tributo

Agnoscit dominum gens ea, Turca iubet,

Utque sit auxilio, si res ita poscat, ad Istrum

Cum magna vindex fertur adesse manu.

Quam male Caesareo fratri sociisque timemus,

Barbaricas ammo cum reputamus opes,

Quas tremit, ut tremuit Romanas ante secures

Telluris, qua te verteris, omne latus,

Utque cadant fractae, Deus et fortuna necesse est

Coniungant vires totaque terra simul.

Quod tempus longis hominum satiata querelis

Numina iam tandem non procul esse velint!

 


CARMINA