HENRICUS PROBUS

 

Teutonibus solis claves permiserat urbis,

Quae regni titulum possidet una, Niger.

Illi Silesium furtim sub nocte silenti

Moenibus accipiunt, cui studuere, ducem,

Nobilium contra, contra decreta senatus;

Nam cui legitime sceptra darentur, erat.

Perfida pars vicit; regnat Probus, exsulat heres.

Sed res parta dolo non diuturna fuit.

Silesii Henricum dubio rapuere veneno,

Quod factis alter, nomine et alter erat.

Qui fraudem in vita coluit, rem fraude paravit,

Qua periit, dignus fraude perire fuit.


CARMINA