CAPUT XXI.

1. Leges a quibus emendandae. 2. Methodus earum unde sumenda. 3. Scribantur uerbis perspicuis et rationibus additis. 4. et de rebus similibus similes. 5. et unis populis unae. 6. Plus debent ualere, quam mandata principis.

 

Sed caput horum omnium est, ut leges emendentur uiaque et ratione conscribantur.

1. Qua de re saepe actum est in conuentibus anniuersariis, sed semper multa desiderata sunt illis correctionibus. Nonnulla ex quorundam libidine magis quam ex aequitate constituebantur, uetera abrogabantur, noua excogitabantur. Hinc fit, ut tot leges, tot constituta sint, ut nullius industria aut memoria sufficiat omnibus complectendis. Neque tamen ea diuturna sunt, pleraque anno uertente in nihilum uertuntur iudicibusque magnam afferunt dubitationem ignaris, quid iudicando potissimum debeant sequi. His adde mandata principis in alicuius gratiam data, quae et ipsa distrahunt iudicis animum, quasi in biuio haerentem, qua uia ad sententiam ferendam sit ingrediendum et an mandatis an constitutis magis obtemperandum. His rebus occurri non potest, nisi ratio alia inita fuerit legum figendarum. Qua de re multa mihi cogitanti nihil magis commodum reipublicae uisum est, quam si ex omnibus ordinibus peritissimi quique deligantur, non ii tantum, qui iudiciorum formas et cautiones quique leges et consuetudines patrias cognitas habeant, sed qui legum aliarum sint periti ut pontificiarum, Romanarum et gentium aliarum, qui et historias omnium aetatum et philosophorum de moribus ac legibus disputationes et sacrorum Bibliorum sanctiones habeant perspectas, qui exterarum nationum mores uiderint et urbes, denique qui sint ab omni eruditione liberali quam paratissimi. Tales enim fuisse ueteres et legislatores et iurisperitos, qui et Graecis et Romanis leges conscripserunt, monumenta illorum testantur. Itaque et leges recte et ordine scripserunt et eas posteritati longum uicturas commendarunt. Certe aut ab hommiibus eiusmodi aliquid constituetur ad perpetuitatem aut a nemine alio. Quid enim certi et diu duraturi potest ab istis constitui, qui magis in rei familiaris cura et forte etiam nonnihil in foro uersati sint, earum uero artium, quae fontes legum et omnis aequitatis continent, sint ignari, res ipsa saepius iam declarauit. Igitur, si placet, liberemus hac legum emendandarum cura fere quotannis redeunte homines equites eisque res bellicas, tanquam materiam, quam tractent et in qua se exerceant, relinquamus, prouinciam uero legalem omnem iurisperitis, philosophis, historicis demus, hominibus maiore, ut par est, iudicio, mitioribus et minus perturbatis affectibus, quam reliquum hominum genus, ut ueri simile sit et prudentius, et minore aut certe nullo personarum respectu eos reipublicae consulturos, meliusque in re omni aequitatem perspecturos, quam eos qui in luce hominum uiuentes, plus uel temporibus, uel amicis, uel affectionibus priuatis inseruire consueuerunt. Multi damnant Ulpiani sententiam, qua scripsit principem legibus solutum esse; quae etsi commodum sensum habeat, ut infra ostendemus, tamen quia Ulpianus pro tutore habitus est ab Alexandro Seuero imperatore, putant eum magis gratiae causa quam ex ueritate ita scripsisse. Sed de hoc uiderint, quibus haec sunt magis perspecta. Tametsi uix putem sensum dicti illius germanum ex pauris iurisconsulti uerbis elici posse, cum quidem integra iurisperitorum temporis illius scripta desiderentur. Quod si a talibus legumlatoribus  metuendum esset, principes etiam multis affectibus saepe impediantur, quo minus uideant, quod rectum sit, de quorum nescio quo proditum est:

Fixit leges precio atque refixit,

 

haud sciam, cui melius committatur tractatio legum, quam quibus dixi hominibus in omni doctrinae genere uersatis, ab ambitione et aura populari alienis. Addamus, si uidetur, ad illos eos quoque, qui in foro sint multum uersati. Est enim horum quoque artificum haec tractatio propria, in qua ingenium et artes poterunt exercere suas. Aliqui iurisperiti aut legislatores memorantur, qui leges composuerint principibus commodas, populis subiectis incommodas, nonnulll metu, alii spe, alii amore, quidam aliis affectionibus impulsi, quales et hi fuisse uideratur, qui odio plebeiorum multa indulserunt ordini equestri. Et tamen leges omnes receptae sunt ab hominibus partim stultis, partim meticulosis, aut aliis et aliis cupiditatibus concitatis. Sed uulgus imperitum et imbelle facile impelli cogique potest ad omnia perferenda. His rebus omnibus prudentis est legislatoris occurrere, ne quid committat legibus ferendis, quod bono et aequo repugnot. Non licet illi partium esse studioso, qui toti reipublicae consulit. Decet eum omnibus perturbationibus uacuum esse, qui ad solam aequitatis normam omnes leges dirigere debet; non enim est locus nec bonis consiliis, nec aequitati, cum animum prauae ac distortae affectiones occuparunt.

2. Neque illud dubitandum est, multa ex legibus Romanis mutuanda esse; imo uero si quid solidi et constantis efficiendum est, uia et ratio, quam Graeci methodum uocant, tota ab eis sumenda est. Neque ego ignoro multa in iure Romano desiderari a multis. Iustinianus imperator breuitatem desiderabat; ideo ueterum iurisperitorum iustis uoluminibus (ut ferunt) exustis in compendium ius redigii curauit; uetuit etiam, ne quis praeter breuiaria et epitomas in leges aliquid soriberet. Alii alia desiderant; ideo et Saxones, et Frisii, et alii Germaniae populi, quamuis Romano imperio subiecti sint, legibus municipalibus magna ex parte uiuunt. Hodie tanta est turba commentariorum, quae ius magis confundant quam explicent, ut non immerito compendium legum aliquod a multis prudentibus requiratur. Et tamen si quis ad leges suae reipublicae scribendas animum adiiceret, hic certe legibus Romanis multum iuuaretur, multa enim in eis extant ueterum iurisprudentum et imperatorum prudentissime consulta et decreta. Erant uiri illi perquam diligentes et ab omni liberali eruditione etiam usu ipso paratissimi. Sed quae scripta ab illis manibus studiosorum teruntur, ea integra non sunt. Itaque in eis apparet tum legum quarundam pugnantia, tum aliquando eiusdem rei eodem in loco inutilis repetitio. Caeterum methodus legum haud scio unde melior, quam ex Romanis legibus, petenda sit. Multa incommoda sequuntur doctrinae incertitudinem. Igitur ex Romanis legibus  sumenda est uia et ratio legum tradendarum. Haec autem et in scholis doceatur, et in foro usurpetur, commentariorum immensitas abiiciatur, simplex et aperta ratio aequitatis aperiatur. Hinc sequetur iudiciorum certa obseruatio; difficultates multae uitabuntur.

3. Scribantur autem leges uerbis perspicuis, quae minime cauillationibus sint expositae, et de similibus rebus similes, et unis populis unae rationesque aliquae addantur legis aequitatem indicantes. Obscuritas enim illa uocum multos nobis peperit interpretes, simulque ansas dedit uarias litigiorum. Est in nostris legibus scriptum, ut si quis alicui graue dixerit conuicium, ac statim, quod dixit, non recantauerit, luat poenam marcarum sexaginta, simulque palinodiam canat. Vocatur quispiam in iudicium, qui conuicium factum statim non recantauerit; ille apud iudicem recantat ac uoculam ,,statim" de illo instanti, quo ad iudicem uocatus se ad primam diem stitit, intelligendam dicit. Peruertere hoc quidem est, non interpretari. Certe mens legislatoris erat, ut uel subito, uel   eodem in colloquio conuicia recantarentur. Talia enim uidentur uel lapsu linguae, uel subita quadam animi concitatione, non studio obtrectandi nec de industria dicta; ideo legislator uenia digna putauit. Quemadmodum et mimus dixit: ,,Ignoscere humanum esse, ubi pudet, cui ignoscitur", et Iulius Paulus iurisconsultus reliquit scriptum: ,,Quicquid calore iracundiae uel fiat, uel dicatur, non prius ratum esse, quam si perseuerantia apparuerit  iudicim animi fuisse." An uero tibii uidetur noluisse inquinare famam tuam, qui conuicio hodie in te iacto canere palinodiam sponte non uoluit, nisi im ius uocatus? An statim retractauit dicta sua, qui anno expleto retractauit? Fieri enim potesit, ut non prius eius rei iudicium quam anno exacto exerceatur. Atque illud mihi admirari subit tam ineptam interpretationem uulgo a iudicibus in causis iudicandis recipi, cum tamen et cum aequitate pugnet, ut iam ostensum est, et sermonis natura minime ferat, ut particula ,,statim" ad illum sensum, quem dicunt, retorqueatur. Est qui ita imperet seruo suo: Confecto negotio, quod tibi imperaui, statim; redibis ad me. Quis seruorum tam est ineptus, ut illud ,,statim"; interpretetur: cum a domino noua mandata de redeundo accepero? Nullus, opinor, nisi qui uel sk mentis inops, uel mandatum domini "36 plano et dilucido sermone datum, calumnia et malicia ludificari uelit. Facessant igitur a foro eiusmodi calumniae et ineptiae. Legibus etiam breues addantur rationes aliquae, aequitatem explicantes. Nam et homines cordati libentius illis parebunt, cum ad aequitatem uidebunt compositas, et mali non facile eas eludent maliciosa interpretatione. Sit enim lex, quam dixi, ad hunc modum scripta: ,,Maledici conuiciatores sexaginta marcis mulctantor, nisi Torte dictum contraria sententia sine mora damnarunt, dignus enim est uenia, quem statim poenitet facti, neque cogitatum, neque de industria factum scelus uideri debet, cuius palinodiam paulo post canere author non dubitat." Si igitur ad hunc modum legi ratio et causa fuerit adiuncta, certe ea non sinet uel illud ,,statim", uel hoc ,,sine mora" falsa interpretatione corrumpi. Sed sunt, qui existimationi suae parum consultum putent, nisii conuicium in se iactum ad iudicem fuerit uel recantatum, uel a conuiciatore prorsus negatum. Quod mos quidem minime improbamus. Atque hoc sensu legem illam sic scribendam putaremus, ut qui ad iudicem uocatus non continuo uel neget, uel recantet dictum, cuius accusetur, lege conuiciatoris teneatur. Quod autem exempli causa diximus de una lege, idem de reliquis intelligi uolumus. Cessarent hac ratione et nocentium reorum et causidicorum, lites serentium impudentes calumniae; haberent etiam iudices et boni uiri, quo sensum legis uerum defendere possent ac tueri.

4. Non minus et illud necessarium, ut de rebus similibus similes leges ponantur, quod in similitudine eiusmodi prudentia, bonum consilium, aequitas maxime resplendeat, in dissimilitudine temeritas, consilii inopia, iniquitas et iniuria cognoscatur. Est lex apud nos de praetore, seu (ut nos loquimur) sculteto inutili ordine suo mouendo deque eius possessionibus redimendis. Optima lex profecto et digna, quae in republica usurpetur. Est enim boni praetoris ius inter ciues suos dicere, cunctam ciuitatem poenae metu ac praemiorum spe in officio continere; deinde possessionum, quas prae ceteris habent ampliores, nomine moribus nostris in expeditionem, cum res poscit, ire. Haec qui praetor praestare non possit, ferendus certe non est in suo ordine, plus enim reipublicae consulendum est, quam priuati hominis commoditatitbus. Quod si interest reipublicae id curare, cur etiam non eadem lex ad reliquos magistratus transferenda est? Omnino ex aliis magistratibus, si indigni sunt, qui eos gerunt, plura ad rempublicam incommoda perueniunt, quam ex inutili praetore. Ergo si iste ad eum modum, quem dixi, plectitur, cur non etiam inutiles episcopi, inutiles palatini, inutiles castellani, inutiles praefecti, seu capitanei, inutiles iudices, inutiles scribae ordine moueantur, cum quidem uniuscuiusque istorum indignitas plus nocet reipublicae, quam plurium scultetorum? Sed forte, qui legiis de sculteris authores erant, domini scultetorum erant, itaque tulerunt legem qualem uolebant, nempe scultetis formidandam, sibi ipsis minime. Quid autem tyrannum est agere, si hoc non est? Non enim ab eiusmodi legislatoribus reipublicae habita est ratio. Nam qui rempublicam recte curare uult, et omnes eius partes curare debet, et potiores partes magis curare, ex quibus nimirum bene se habentibus plus reipublicae salus pendeat, quam ex reliquis. Etenim si tu uel in nonnullas tantum animum intendas, uel minores duntaxat relictis summis emendes, a re admodum (ut est nostratibus in prouerbio) tenui rerum maximarum sumis exordium, extremitates corporis et ueluti crines et ungues repurgare contendis, caput uero ipsum, oculos et manus, quamuis se male habeant, incurata relinquis. Videmus hanc legem non unicuique reddere ius suum, sed aliis metum incutere, alios in aurem utranque securos reddere; aut igitur tollenda est, aut ad modum iam dictum amplificanda. Non decet uos, qui gubernatiis res humanas, unicum tantum hominum genus ob indignitatem punire de illoque solo statuere, quid eos habere, quid non, quem ad finem et quousque liceat, in uos uero ipsos tanta indulgentia esse, ut etiam si inertissimi et in uestro officio negligentissimi sitis, nemo uos propterea in ordinem redigere possit. Quin si estis reipublicae plus quam uestrorum commodorum amantes, a uobis ipsis hunc ordinem incipiatis necesse est. Et haec de lege ipsa, nunc de eius interpretatione. Vulgus dominorum inutilem scultetum interpretantur, cuius fundos in suum commodum queant conuertere. Hoc uero non interpretari est, sed legem bene scriptam cauillari. Profecto enim inutilis putandus est, qui non facit, quod sui est munens et ex quo nulla utilitas ad rem uel publicam, uel priuatam cuiusuis redundet. Nam si interpretatio illa locum haberet, tunc quidem dominis auaris occasio daretur, subditos, quorum bona occupare uellent, expilandi. Sed illi cauillatores addunt causam suae interpretationi, quod se sumptus facere oporteat immodicos et in familiam alendam et in supellectilem uariam et in epulas. Quidni faciant? Atqui mala facienda non sunt, Paulo apostolo teste, ut eueniant bona nec campanile (ut nostri homines loquuntur) spoliandum est templi tegendi causa. Cur igitur tu hominibus panem ex faucibus eripis? Cur eos ad egestatem redigis? Imo cur causam praebes eis uel ad furta, uel ad alia facinora propter tuum seu necessarium, seu mentis errore a te fictum splendorem? Nescis multos ante te uiros maximos, quorum tu in locum successisti, non minores te sumptus , fecisse, nihilominus splendide uixisse, pauperes subleuasse, amicos  ditasse, ecclesias locupletasse, et tamen possessionibus suorum subditorum prorsus abstinuisse? Quas cum tu inuitis illis eripis,   an putas te inde ditiorem futurum? Imo et indies magis egebis et breui (nisi resipiscis) maledictionem Dei senties, nec diu sudore alieno frueris. Omnino reipublicae interest tales interpretes in ultimas insulas relegare, qui maliciosa et perniciosa interpretatione multas pestes bonis moribus inferunt. Ibitur autem obuiam peruersis eiusmodi interpretibus, si lege potestas eis erit adempta tum redimendi scultetum suum, tum de eius inutilitate iudicandi. Iudicium enim omne tres exigit personas nemoque suae causae iudex esse debet. Igitur eius rei, quemadmodum aliarum, iudicium omne sit legitimorum iudicum. Inutili porro sculteto potestas sit, ut  uel donet, uel iusto legitimoue precio uendat non domino, nec cui ille uelit, sed ei, qui ipsimet sculteto idoneus uidebitur. Utile est autem reipublicae ordmem hunc conseruare et tueri tum propter iudicia, quae uel in pagis, uel in oppidis exercent, tum propter expeditiones bellicas. His rebus potius consulendum est, quam licentia dominis permittenda statuendi de scultetis, quod uelint. Curabit igitur legislator et legem breui addita interpretatione illustrare propter sycophantas et cauillatores, et de rebus similibus leges similes scribere.

5. Huic uero ipsi danda est opera, ut unas leges scribat omnibus his prouinciis, quae unius principis dicto audientes sint. Nam hoc profecto monstri simile esse uidetur, ut qui in una republica uiuunt quique uni principi obtemperant diuersis legibus utantur. Est enim respublica quasi corpus alicuius ainimantis unum, cuius membra omnia eodem spiritu uegetentur, omnes actiones ab uno quodam fonte procedant, aut est quasi corpus hoc mysticum ecclesiae uni Christo principi et capiti suo coniunctum. Cum igitur unae leges a Christo ipraescriptae sint membris omnibus corporis huius, quod est ecclesia, cur etiam non eaedem leges omnibus populis praescribantur, qui sub eodem principe uiuunt? Certe una est ratio iusticiae ius suum unicuique tribuens. Cur igitur non eadem iura sunt, quae ab iusticia unicuique tribuantur? Cur possessiones, quae mihi iure Chelmensi acquiruntur, eaedem iure Magdeburgensi adimuntur? Cur iure Polonico bona fratris mortui sorori superstiti adimuntur, eadem illa iure Mazouitico adiudicantur? Oportuit homines talium iurrum conditores, tam diuersorum tamque discrepantium, alios natos esse in oriente, alios in occidente sole. Tametsi uere si existimandum sit, simile lumen ueri cognoscendii et diiudkandi omnibus hominibus natura inditum est, sed quia non eodem modo excolitur, ita fit, ut alli acutius cernant aliis. Atque utinam et leges ciuiles et pontificiae eaedem essent. Cur enim illae gentis ex duobus fratribus sororibusue, matrimonium contrahere sinunt, istae non sinunt? Cur illae, sine consensu parentum matrimonium inire non permittunt, istae permittunt?  Cur illae uitiantem uirginem non cogunt, ut eam habeat in matrimonio, istae cogunt? Denique cur illae sermone praeditis, uel sine uerbis, modo consensus interueniat, matrimonio coniungi permittunt, istae non permittunt? Haec enim et alla permulta a Bartholo iurisperito copiose sunt exposita. Omnino ius esse nequit, quod ab iusticia seiunctum sit. Est enim iusticia quasi fons, ex quo iura manant omnia. Cum igitur iusticiae regulam unam esse oporteat, qua aequum et iniquum iudicentur, eam autem et perpetuam et constantem, sequitur etiam iura, quae quidem recta sint, eadem esse oportere. Nisi forte uarietas est rerum tanta, ut leges quoque uariis in locis distinctas esse oporteat. Veruntamen quanturo effici potest, connitendum est, ut de rebus iisdem eaedem prodantur leges. Nam propter legum diuersitatem et professores diuersi sunt et multae iuris cautiones multaeque tergiuersationes natae, quae lites infinitas et multorum annorum spaciis durantes pepererunt.

6. Cum autem haec de emendandis et condendis legibus erunt perfecta, tum illud sanciendum, ne quid contra legem ualere possit, ne mandatum quidem principis. Certe enim respublica non arbitrio principis, sed ex legum praescripto administranda est. Tyrannica enim est sententia, qua princeps aliquid contra leges fingitur posse; itaque tanquam fax quaedam ad nefarias cupiditates principum animos accendens, extinguenda et ex republica explodenda est. Illi uero, qui dixerunt principem legibus solutum esse, ad perfectum et numeris omnibus absolutum principem respexisse uidentur, quem quidem prudentissimum omnium, iustissimum et optimum esse conuenit. Huic autem tali lege quid opus esset, qui sponte sua faceret omnia, quae lex precipiat? Imo uero talis uiua lex esset et exemplum omnibus propositum ad imitandum.  Caeterum cum multi principum conscii sibi essent imbecillitatis suae dignam uocem esse maiestate regnantis scripserunt legibus alligatum se principem profiteri suamque authoritatem de iuris authoritate pendere ac principatum legibus submittere maius esse, quam imperare duxerunt atque quod allis, id sibi quoque minime licere iudicarunt. Quae sententia magis omnino principi suggerenda est, ut cognoscat se hominem esse, hoc est, animal erroribus obnoxium utque sciat legum ferendarum potestatem a republica sibi tributam esse easque se ferre reipublicae, cuius personam gerat, nomine. Cumque et lipse ad eandem rempublicam tanquam caput ad totum corpus pertineat, se iure cum membris aliis uiuere debere. Sententia Ulpiani parum commoda est, nisi forte quis princeps ita est iustus, ut Christus fult aut alii iusti homines, quibus legem positam esse negat Paulus. Sed intelligit ideo positam non esse, quod illi spiritu Dei agantur sponteque faciant, quae iussa sunt. Sed haud scio, an Upianus huc respexerit, nam et mulierculam Augustam eadem piriuilegia a principe habere dicit, etiamsi legibus soluta non sit. Quae uox indicat Ulpianum gratiae causa sic scripsisse. Quanto melius Aristoteles:  ,,Non hominem," inquit, ,,imperare sinimus, sed rationem, hoc est legem naturae et iudicium de rebus agendis uirorum sapientum." Princeps uero custos et conseruator est iuris. Unum enim aliquem leges habere in sua potestate minime decet idque tyranni esset, non boni principis. Decet igitur, ut et regibus, et omni magistratui praesit lex, qua se contra animi perturbationes muniant, regulamaue habeant et seipsos, et populos gubernandi. Haec habuimus, quae de legibus uel ferendis, uel emendandis, de iudiciis, item et rebus ad ea pertinentibus diceremus. Libro etiam primo diximus tum de moribus, tum de personis, quae mores regant et tueantur. Utinam autem haec ab omnibus considerentur et pro cuiusque portione impleantur. Magna est ubique et quasi fatalis legum et disciplinae dissolutio, quae quidem praenuncia est dissolutionis et interitus Reipublicae. Quo magis diligentia et seueritate magistratus opus est, ut ciues contineat in officio, petulantiam coerceat, disciplinam tueatur, iudicia seuere administret. Ciues uero decet, ut magistratibus obtemperent, omnia, quae diximus, cum animis suis considerent ac externis exemplis moueantur. Tempus certe hoc est, quo publicas clades gemere debeamus, impendentes uero assiduis gemitibus et precibus auertere. Qui enim non emendant mores, qui legibus non obtemperant, hi publicas calamitates accersere putandi sunt. Certe ex Republioa digni sunt, qui exterminentur, ne ob eorum malitiam et boni plectantur et tota respublica intereat. Reliqua, quae promisimus, iam exequamur.

 


CAPUT XX

INDEX RERUM