CAPUT III.
1. Legum cautio sit, ut omnia ad honestatem et communem ulilitatem constituantur, ita quidem, ut praemia eadem iisdem uirtutibus, poenae etiam eaedem iisdem sceleribus proponantur. 2. Neque uero libertates ullae tanti esse debent, ut eas aliquis ad impunitatem aut poenae inaequalitatem suis uitiis obtendat. Vera enim libertas in affectionibus animi peruersis ac uitiis compescendis consistit, non in licentia vel patrandi quod libeat, uel peccantes leuius puniendi. 3. Si qua diuersitas poenarum pro eodem flagitio retinenda est, ea tamen non ad laxanda fraena maliciae, sed ad contrahenda referenda est. Itaque potentes, nobiles et qui sunt in magistratu magis puniantur, quam imbelles, plebeii, priuati, magis item, qui in magistratum peccent, quam qui in homines priuatos.
1. Sit igitur prima legislatoris cura, ut ne quid a ratione, legibus ferendis, discedendum sibi putet utque leges omnes (quod ratio ipsa praecipit) tum ad honestatem referat, tum etiam ad communem utilitatem omnium. Ut enim medicina probatur, quae uel toti medetur corposi, uel si parti medeatur, ita illam sanat, ut non obsit alteri, ita lex est .probanda, quae uirtutes easdem iisdem praemiis afficiat, morbis item et uitiis iisdem eandem tum medicinam faciat, tum statuat poenam. Quis, per Deum immortalem, libenter medicina utatur, qua ab epate feruorem repellat, uentriculo autem frigus inducat? Nemo, opinor. Etenim frigente uentriculo nulla concoctio ciborum futura est, rode aero et epar et reliqua membra laborare necesse fuerit. Qua igitur ratione lex probabitur, quae non eodem modo toti conducat reipublicae; quae eandem uirtutem non iisdem praemiis ornet, nec idem scelus, eodem modo a diuersis commisum, iisdem poenis uindicet, sed aliis nimis indulgens fraena laxet ad peccandum, aliis suprema supplicia constituens potestatem adimat ab iniuria sere defendendi? Loquor enim, exempli causa, de lege, qua in alios saeuissimae, in alios leuissimae poenae propter homicidium sunt constitutae. Sed quod de una lege dictum est, de aliis etiam similibus intelligatur. Factum est in quodam municipio, ut duo homines, alter plebeii, alter equestris ordinis, ambo diuites agri et opibus pollentes, multis plagis et uulneribus affecerint hominem non ita diuitem, sed tamen equestri loco natum. Is ad uulnerarium deductus est, uerum quia uulnera quaedam erant lethalia, post unum et alterum mensezn extinctus. Qui eum uel officii causa inuisebant, uel ad inspicienda uulnera ab iudice accedebant, quaerebant, utrius percussorum factum in maius crimen uocaret? Respondebat eum, qui equestri loco erat, rixae et pugnae initium fecisse, sed in percutiendo utrunque peraeque fuisse acrem, ut prorsus ignotum sibi esset, ab atro uulnera magis noxia acceperit. Tum illi rogando instabant pro uulneribus quidem utrunque percussorum esse puniendum, at si mors ex eis uulnenibus sequeretur, alterutrum tantum capitis iudiaio arcessendum. Duos enim, ob unum homicidium, legibus nostris plecti prohiberi. Ad haec respondit, qui iacebat uulneribus onustus, se uitam prorsus desperare, uerum in conscientia sua, quae breui Dei nudicium subitura esset, constituere se non posse, in utrum culpa homicidii conferri debeat, cum ab utriusque uulneribus sibi pereundum sit. Igitur mortuo ex uulneribus eo Nomine, quaenitur illico plebeius percussor, ad iudicem sistitur, accusatur, caput illius ceruicibus abscinditur. Nam lex est, ut plebeius nobilem, qui causam nullam praebuisset se inuadendi, uel occidens, uel mutilans, uel saeuo uulnere saucians capite plectatur. Et haec poena est, quam plebeius percussor pro scelere iam pependit. Ille uero, qui est equestris ordinis, uiuit adhuc et in luce hominum uensatur. Aiunt eum ex possessionibus ad iudicem citandum et ad iuris Polonici formam, aut pro uulneribus, aut pro capite poena pecuniaria mulctandum. Nonne per Deum, immortalem causa haec eiusmodi est, quae duas respublicas desideret, huic duplici hominum generi? Et tam quidem a se remotas, ut ex neutra in alteram ullus accessus fiat, neutra alterius ope indigeat, utriusque incolae nec contrahant inter se, nec se noscant, deinde nec aquam, nec aerem, nec solem habeant communem? Hoc enim, quod apud nos usurpatur, ut confuse utrique homines in una republica uiu.entes eadem de causa alii plectantur, alii indulgentissime habeantur, an non est monstri simile? Non est sperandus in republica, in qua lex eiusmodi dominatur, finis ille, propter quem hominum congregationes fiunt, ut ciues omnes tranquille et beate uiuere possint; in qua ille est dominus uitae et mortis tuae, tu aero mortis meta damna et contumelias omnes ab eo fesse cogeris, in qua illi focus est et ludus te occidisae, tibi aero in fraude capitali ponitur, si illum uel oecideris uel uulneraueris. Sed de hoc a nobis et alias copiose dictum est et adhuc idoneo loco disseretur. Hoc tantum hic dicamus illam legum cautionem esse propriam et prouisionem, ut a ciuibus conuen.ienter uirtuti uiuatur utque uindicandis sceleribus nullus personarum respectus habeatur. Habent enim (ut in priore exemplo insistamus) leges se tanquam medicina, in qua adhibenda nemo peritus medicus habet personarum delectum: satis illi est morbi genus, quo aeger afficiatur, cognouisse, inberea dolminus sit, an seruus, nobilis an plebeius, qui curatione eget, non laborat. Ad eundem modum leges se habeant, ut facinora sontium eodem modo puniant utque commodis, quieti et saluti omnium ex aequo consulant. Cuius rei efficiendae uix ratio commodior reperietur, quam si ad regulam illam, qua quod nobis fieri uelimus, id aliis facere iubemur, erunt directae. Haec enim est regina illa, quae quasi de coelo delapsa, naturae impressa est, et a Christo seruatore nostro totidem uerbis exposita ad uitae nostrae et actionum nostrarum emendationem.
2. Nam quod quidam uel benemeritorum suorum uel nescio cuius libertatis rationem haberi uolunt legibus ferendis, utinam recte intelligant, quae loquuntur. Etenim benemerita sunt ea intelligenda, quibus uirtus alicuius illustratur beneficiis conferendis uel in rempublicam, uel in res priuatorum. Talium quidem benemeritorum tantum abest, ut rationem haberi nolimus a legislatore, ut ea maximis praemiis ornari cupiamus. Caeterum, si qui meritorum nomine intelligant caedem iniuste a se factam ac se propterea minus puniri debere, quia sunt nobiles et clari origine, ii nimium abutuntur optima sententia, eam a uirtute ad uitia atque a praeclaris facinoribus ad suam carnificinam transferendo. De libertate autem quod dicunt, omnino uera libertas non in licentia agendi, quod libeat, nec in nimia legum indulgentia in eos, qui capitalia crimina admisissent, consistit, sed cum in caecis ac temerariis animi commotionibus coercendis, inque imperio rationis cuius ex praescripto optime uiuitur et sanctissime, tum in certa uiuendi disciplina, iuris aequa descriptione, causarum parium sine omni personarum respectu pari conditione iudicandique decernendi et exequendi aequabilitate. Ecqui domini acerbiores sunt animi perturbabionibus? Quae in hominibus, in quibus inualuerunt uiresque firmarunt, et mentem et iudicium frangunt, uincunt et prosternunt. Nullum mancipium est maius quam quod seruit tam importunis dominis, utcunque illud abundet opibus ac honoribus. Ecquae igitur maior libertas cogitari potest quam uacare eorum imperio? Confer mihi cum hac libertate iactatores istos libertatis, qua plerique non secus utuntur quam equi sine fraenis ac capistrís in sese ruentes dentibusque et calcibus inferentes et accipientes inuicem uulnera, ut tandem reipublicae nullo usui esse possint. Quid uero istis equis optabilius esset, quam fraenis cohiberi, ne uel sibi, uel aliis malum darent? Quid item sessori commodius, quam lupatis in os tantae belluae iniectis, eam pro suo arbitrata circumagere? Haec quidem non intelliguntur a brutis, ideo nec optantur. Verum hominibus qui ratione praediti sunt, nihil dulcius, nihil iucrundius esse debenet quam fraenis legum suas coercere cupiditates in gyrumque recte gubernantium suas actiones conuertere. Vincula haec fortasse uideri possint, sed talia omnino, quae nos a temeritate, petulantia, crudelitate et reliquis uitiis coerceant, asserant autem in prudentiam, modestiam, humanitatem et uirtutum omnium munera. Nemo Deum existimet libertatis esse expertem, propterea quod, peccare non possit; ita nemo se ideo minus liberum putet, si ei legibus ac poenarum seueritate adimatur licentia peccandi. Foedissima enim est illa et generi humano perniciosissima libertas, cum quis fraena permittat illegitimis cupiditatibus, rebus alienis insidietur, fraudet, abiuret, rapiat, multa licenter et in capita et in fortunas imbecillium hominum agat, atque his et similibus patratis iactet genus et possessiones suas, quarum obtentu uel indulgentissime puniatur, uel omnem poenam effugiat:
Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Quod si quid in eum ab aliis commissum sit, id quidem seuerissime uindicandum optet. Quis igitur non uidet libertatem istam cum summa hominum imbecillium seruitute esse coniunctam? Atque et seruitus et libertas immoderata odiosa est, moderatum uaero utrunque et ad diuturnitatem ualidum est, et ad hominum existimationem praeclarum. Tradunt rerum scriptores, ut Persarum imperium nimia seruitute, ita Atheniensium immodica libertate interiisse. Apud nos plebs seruitute supra modum constringitur, equites nimis magna libertate lasciuiunt. Quid igitur boni sperandum de hac rerum contrariarum extrema quadam usurpatione? Expendat secum, quisquis uult, mores istorum, inquorum animis priuilegia et libertatis tituli uires sumpserunt. Multi odio quodam hominum, alii naturali mentis feritate, nonnulli natura quidem boni et moderati, sed malorum consuetudine tanquam so contagione infecti committunt nefanda multa in homines inferiorum ordinum, eorum uirtuti palam incidendo, optime ab illis facta per calumniam summamque malitiam deformando. Quid de illis dicam, qui libidinose homicidia perpetrant? Ab ea scilicet lege instigati, quae et iniurias et caedes leuissime puniendo superiores faciat diuites pauperibus, equites plebeiis hoc est homines canibus, quemadmodum permulti libertatis istius uindices et sentiunt et loquuntur. Quot igitur equites sunt, tot reges plebeiorum, imo quot potentiores, tot imbecilliorum reges. Nullus enim regum, imo nullus tyrannorum maiorem potestatem habere potest atque uitae et necis alicuius, guam potestatem legibus nostris implicite datam esse potentioribus, alio loco copiosius ostendimus. Nihil igitur perniciosius est reipublicae quam legum poenarumque diuersitas, pro peccantium diuersitate. Una enim atque eadem uoce lex omnibus loqui debet, uno atque eodem imperio omnibus praeesse, tum iubendo, tum uetando, una et eadem ratione de commoditatibus deque molestiis ac iniuriis omnium sancire ac consulere. Huiusmodi legibus qui seruiunt, uere liberi putandi sunt, quemadmodum ille, ut diu liber esse posset, legum seruum se esse optabat. Illa uero libertas, quae cum libidine agendi omnia, quae uelis, coniuncta sit, uix in ulla barbaria locum habet; tantum abest, ut digna sint republica optime constituta. Pleraeque leges ita sunt compositae, ut utilitatibus potentum seruiant, imbelles seruitute premant, hos comprehendant et irretiant, ab illis tanquam telae aranearum perrumpantur. Ut enim omittam legem homicidiariam, quorsum prorogationes illae, nulla legitima causa, dierum ad iudicem iam dictorum? Quorsum illa de non comprehendendis hominibus, quantumuis facinorosis, guia possessores sint fundorum multorum? Quasi nero cum talibus agatur de possessionibus bonorum, non de facinoribus, quae commisissent. Haec et similia, quae aliis locis a nobis dicentur, an legom nomine digna sint, iudicent sapientes.
3. Quod si iisdem legibus respublice gubernanda est, iisdem etiam poenis delinquentes puniendi. Nihil enim minus legibus conuenit, guam illud discrimen poenarum, ob idem crimen ab aliis et aliis perpetratum, cum quidem, si res ad uiuum resecetur, grauius puniendi essent, qui in altiore dignitatis gradu constituti peccent, guam qui in inferiore. Plato iubet ciuem snum seuerius ob fortum mulctari, guam seruum aut peregrinum, propterea quod ille in optima republica institutus tantum scelus admiserit, isti fortasse parum bene ad uirtutem eruditi, procliuiores sint ad peccandum. Quanto magis, qui ita nati, educati, animo et corpore facti uideri uolunt, ut aliis re omni praestent, magis puniendi sunt peocantes, guam qui inopia laborent rerum omnium et animi et corporis et fortunae?
Quod contra fit ab istis nostris, qui ideo minus in se animaduertendum putent ob scelus quodlibet, quia sint nobiles. Quasi uero, sua nobilitas concreta esset ex peccandi licentia, importunitate et impunitate scelerum. Atqui hoc non ueram nobilitetem fuerit ostentare, sed labem quadam, maculam et pestem ciuitatis, ad quam a nostris finibus propellendam omnibus uere, nobilibus, quantum in unoquoque uirium sit et facultatum, opera danda esset. Igitur si qua poenarum diuersitas statuenda sit, grauius puniantur, qui altiorem dignitatis gradum tenent, quam qui inferiorem; seuerius diuites quam pauperes, nobiles guam plebeii, qui in magistratu sunt, quam priuati. Illi enim maioribus et animi et fortunne dotibus praediti, plures causas habent a peccando retrahentes; itaque crimen eorum grauius est. Quod etsi satis est ad poenam acriorem constituendam, tamen illa quoque accedit causa, quod quo quisque maior est, qui peccat, hoc et crimen eius conspectius est et plures imitatores habere solet. Hominum homilium, quia uita obscura est, crimina etiam obscuriora sunt, nec adeo proposita aliis ad imitandum. Sic igitur hunc locum concludi poisse existimem, ut omnibus in eadem republica manentibus, eorundem criminum reis, eaedem poenae constituantur. Si qua diuersitas ob crimen idem statuenda est, ea certe non ad potentum licentiam amplificandam, sed ad iniurias a tenuibus propulsandas referenda est. Cum enim officium legum sit iniuriis obuiam ire, non aliter certe id consequentur, quam si pauperum uiolatores acrius puniantur, quam diuitum. Neque enim potentes sunt adeo opportuni iniuriis atque humiles, itaque etiam, quae his inferuntur, seuerius uindicandae sunt, quam quae illis. Illa uero diuersitas, cum plebeiorum interfectores decem marcis numorum, nobilium uel centom marcis, uel morte mulctantur, a tyrannide excogitata est, non a prudente legislatore. Itaque ex optima republice eiicienda est et ex omni memoria hominum exterminanda. Video et illam dissimilitudinem multis probari, cum in alios, quorum licentia non facile coerceretur, saeuiores poenae constituuntur, in alios mitiores, qui leui momento in officio possint contineri. Equidem tales diuersitates tam moribus quam legibus populorum comprobantur. Res etiam ipsa testatur homines a fortuna euectos et in aliquo dignitatis gradu locatos magis moueri, si quid de sua existimatione detractum iri existiment, quam infimos et sordidos, qui nisi mortem uel carcerem, uel aliud graue malum impendere sibi scirent, in omne genus sceleris ruerent. Caeterum illam uarietatem, quam summa licentia consequuta est, qua multi feruntur ad peccandum praecipites, qualem nimirum in lege homicidiaria comprehendi constat, quis sanus non improbet? Quis sanus item non probet, si quod fortuna hominibus detraxit, id leges sarciant uiolatique pauperis iniuriam grauius uindicent quam diuitis, magistratum delinquentem magis puniant quam priuatum, nobilem flagitiosum quam plebeium? Placet et illud, ut qui in magistratum peccet, maiore supplicio afficiatur, quam qui in priuatum.