CAPUT XX
Poenae exigendae a condemnatis.
Cogatur autem omnes, qui condemnati sunt, iudicatum facere seu poena luenda sit capite, seu pecunia, seu quouis modo alio. Nihil enim perniciosius est reipublicae, quam cum quidam potentes poenas reipublicae non pendunt. Video etiam illud multis placere, ut ne quid mulctarum uel ad iudicem, uel ad accusatorem perueniat, sed uel ad partem laesam, uel ad rempublicam. Sic enim nec accusatores intendere alicui actionem, nec iudices aliquem condemnare suorum commodorum causa uidebuntur. Poenam reipublicae debitam nemini remittere fas sit, nec regi, nec ulli magistratuum, multo minus hominibus priuatis. Quod cum in uniuersum accipiendum sit, tum uero de homicidii, adulterii, uirginum uitiatarum et id genns scelerum poena, quae ut prorsus exigatur, permultum interest reipublicae. Causa iudicata multa apud nos impedimenta sunt, quo minus executionibus fines imponantur. Est itaque regis in eos animaduertere, qui iudicatum soluere recusent. Qui si possessionibus careant, uinculis, uerberibus et suppliciis meritis afficiantur. Si fundos et bona habeant, ea (siquidem de recuperatione agatur rerum amissarum) publice possideantur a rege ac res iudicata ex aerario soluatur ei, cui debetur. Improbant quidam, quod diximus, quasi haec sit uia ad tyrannidem, quam principes praetextu defendendi inopes facile possint occupare. Verum si recte iudico, non praetextus nec occasiones inopes defendendi ad hunc modum captantur, sed res iudicatae , stabiliuntur, quibus status reipublicae maxime continentur. Quorsum enim sententiae feruntur, decreta interponuntur, si qui damnatus est, iudicatum facere recuset? Quotus autem quisque damnatorum est, qui non recuset? Vix est aliquis, quamuis iustissimam causam habens, qui ex edicto in possessiones damnati uenire permittatur, nam uel eas adire prohibetur, uel si adeat, altero die exturbatur. Atque illud oppido quam ridiculum etiam regiae potestati (brachium regale uocant) possessionem ob rem iudicandam capere uel a uetula uno uerbulo prohiben posse. Et duplicantur quidem a iudice aut etiam triplicantur mulctae exturbatoribus, uerum haud scio, an qui eas unquam dependerint. Iniuriam uero passi, non tantum. de fortunis, sed de capite periclitari coguntur, nec domi nec foris tuti esse possunt ab illis, qui intutulerunt. Multis ista uadia (sic enim mulctas uocant) duplicata, triplicata, seu etiam decuplicata magis ad iusticiam extrahendam quam promouendam excogitata uidentur. Multi summa uoluntate duplicationibus istis caruissent, si modo ius suum recuperassent, sed res iudicata saepe haeret in salebra.