CAPUT XIIII.
Leges de actionum et probationum generibus; de diebus legitmis; de feriis.
Sunt etiam leges conscribendae de diebus legitimis, de actionum et probationum generibus, de omni ratione litigandi deque fo rensibus feriis. Prorogationes dierum in nostris iudiciis receptae odiosissimae sunt hominibus qui patiuntur iniuriam, iis uero qui intulerunt optatissimae. Viderint igitur legislatores, quid de his constituant. Genera actionum diligenter secernenda sunt: nec personales cum illis, quae in rem sunt, commiscendae, nec ciuiles cum criminosis. Qui maleficium commisit, in eum competit actio personalis. Si est fluxae fidei, comprehendendus est a magistratu ac in custodia tantisper habendus, dum uel iudicatum solui tum reipublicae, tum parti laesae satis dederit, uel a iudice de maleficio eius (fieri enim potest ut uix fideiussoribus, rebus uero nullo modo caueri possit, quod in adulteriis, stupris uirginum et similibus flagitiis accidit) iudicatum fuerit. Quid enim iactari attinet in eiusmodi delictis possessiones tuas quamuis amplas, ut ne magistratui illarum ergo manum in te iniicere liceat? Fecit impetum quispiam in domum tuam, uitiauit filiam tuam uirginem, occidit patrem tuum, fratrem filiumue, patrator sceleris est equestri loco, agri diues, gratiosus; uocas eum in ius; dantur ei dies a iudice, multis ex causis prorogantur, cognitio in longum profertur. Ille interea scelere patrato quoquouersum obambulat, fautores et ministros sibi comparat, aduersum te ita se gerit, ut truces in te oculos conuertat, uoces impuras et minaces emittat, incessu ac omni corporis gestu terrere te frangereque animum tuum studeat. Semper armis cinctus, operis undique septus cum sicis, gladiis, sagittis incedit; cum illis et in iudicium se proiicit, et in conuiuia, et in templa. Si eodem in loco tecum sit, primos ante te accubitus appetit. Si eadem uia tecum pergat, operarum multitudine te superare contendit. Si obuiam tibi fiat, aut de uia illi cedas, aut de uita cum illo dimices oportet. Utrum igitur mauis, an ut sceleratus iste libere uagetur, semperque capiti immineat tuo, an potius, ut ex uinculis dicat causam? Tu uero ordini equestri id tributum inquies teque id ferre, ut si quid forte simile designasses, eadem libertate gaudere posses. Hinc illa patientia nimirum et haec causa est libertatis huius praeclarae, qua et sceleris patrator in praesenti fruitur et tu in posterum speras te fruiturum. Vobiscum quidem, qui ad hunc modum affecti estis, nullis rationibus nullisque authoritatibus agi potest, qui res odiosissimas ac periculosissimas spe iisdem fruendi patienter toleretis. Verum toleratis persaepe magno uestro malo. Videt enim, uidet Deus ille sceleratae istius tolerantiae uestrae impias causas, ideo in easdem foueas prius praecipitat uos, quam uos alios praecipitetis. O duram conditioinem et calamitatem nostrae Reipublicae, in qua et qui fecerunt iniuriam, et qui acceperunt, et qui ab ea sunt remoti, hanc ferant impunitatem uel spe turpis commodi, uel libertatis istius importunissimae causa hancque licentiam tolerent, quam pericula, calamitates et caedes teterrimae consequuntur! Vos uero, qui et patriae salutem charissimam habetis, et uerae libertatis rationem tenetis, mecum considerate, quorsum attinet generis nobilitatem ac possessiones amplas in caedibus iactare? Valeant possesslones tuae, cum de terimnis aut re uendicanda agitur. At quid illae ad uerbera, uulnera, mutilationes, caedes, quas tu commisisti? Iam ut horum minime sis reus, tamen minus forte iniquum fuerit innocentem ad tempus, dum crimen cognoscitur, comprehensum retinere, quam nocentem e manibus elabi atque impune uagari sinere; idque reipiublicae condonandum, in qua omnes priuatorum res sunt comprehensae. Nam quod aiunt quidam uirtuti hominum equestris ordinis tantum tribui oportere, ut iudicio se staturos et iudicatum soluturos (sine comprehensione) confidendum sit, id non ita esse moribus usitatis coargui potest. Non enim uirtuti, nec generis nobilitati tribuitur liaec carceris immunitas, sed possessionibus. Qui enim equestri loco nati possessiomes habent nullas, comprehenduntur, cum sceleris sunt accusati: qui habent aliquas, non comprehenduntur, quamuis possessiones illae tanti non sint, ut res, qua de agitur, uindicari ex illis queat. Illud uero etiam permirum, qui legibus cauerunt, ut ne quis nobilis possessiones habens capiatur non eosdem cauisse, ut ratio habeatur possessionum, an ex illis damnum, cuius accusantur, recuperari possit. Interest itaque reipublicae, ut facinorosi omnes a magistratu eius loci, ubi crimen admissum est, mox comprehendantur nullaque hac in parte nobilium et plebeiorum ratio habeatur, nisi ad eum modum, quem supra exposuimus, dum de poenarum uarietate ageremus. Et quia iniquum est, innocentem uel horam unam affligi, curandum est, ut de causis eorum, qui carceri inclusi sunt, cognitio mox fiat et uel conuictum uelox poena subducat, uel liberandum custodia diutuma ne maceret. Id enim fere totidem uerbis sanxerunt imperatores Romani. Qui innocens captus causam dicere cogitur, condonet id reipublicae idem in eum, criminis inquirendi causa, constituenti, quod in nocentem, de quo uix posset commode uindicta sumi, nisi caperetur. Seque consoletur Christi Domini nostri exemplo, qui innocentissimus, capitis causam, captus a cohorte militum dicebiat spemque reponat in sua innocentia, fore ut tandem Deo propugnante innocens declaretur. Scitum est autem: non carcerem infamare, sed crimen. Ac ne licentia cuiuis permittatur iniuste uel deferendi nomen alicuius apud iudicem, uel accusandi, poena constituenda esset tam in delatores, quam in accusatores. Iniquum enim est eum de se nihil timere, qui alicui periculum malitiose moliatur. Contra nihil aequius quam si is qui alium in discrimen fortunarum capitis aut famae adducere non dubitet, intelligat etiam res suas, salutem ac existimationem in discrimine uersari. Certe et lex diuina in eiusmodi hommes poenam talionis constituit Deut. 19.