CAPUT VI

DE LATERE PROFUNDISSIMO THEATRI CONSTRUENDO

 

Latus intellego directe oppositum spectatori; hoc multarum rerum commoditatem praebebit repraesentandarum, v. g. sacelli cuiuspiam vel oratorii, vel cellae interioris. Hoc similiter sex tabulas habere debet, in quibus totidem res depingantur vel totidem naturales loci, quot sunt depicti in ipsis sex cubis, ut cum versi fuerint cubi cum imagine silvarum, similiter ad se duae tabulae eandem picturam silvarum habentes vertantur per alveolos, ut simul cum cubis imitentur eundem naturalem locum, ut habes in figura T .

Quod ut clarius perspicere possit, accipe ipsius theatri totius figuram!

Machinae autem, quas Veteres adhibebant ad descensum e caelo deorum vel ad ascensum e terris in caelum, hoc modo commodissime a Romanis exstruuntur:

Accpitur una pertica, in cuius extremitate inferiori alligatur tantum pondus, quantum futurum est descendentis v. g. in nube pueri vel aliquot caelitum. Medium deinde spatium perticae sustollitur alligaturque vertebro. Itaque cum nubem ascenderint pueri, non praeponderabunt aequale sibi pondus, si dimittantur lente diducto ex vertebro fune, et ex altera parte non apparebit umquam spectatori ipsa pertica adeoque videbitur principium primum movendi esse in ipsa nube, quasi ipsa sponte vel descenderet diducto occulte, vel ascenderet attracto fune. Pertica autem dimittenda est per commissuras asserum quarti lateris theatralis, oppositi spectatoribus. Quod facilius in tabula perspicies.

Similis ratio iniri posset demittendae alicuius sellae vel throni, v. g. divinae sapientiae vel sanctae civitatis descendentis e caelo, vel etiam angeli cuiuspiam sine nube per modum volatus de caelo descendentis subditis ei sub plantas oblique situatas ferreis plantis, quae cum solido balteo praecingente angelum connexionem retro tergum haberent.

Si vero repente rapiendus quispiam ex theatro est, tum pars theatri rotunda exsecari debet, cui nubes subtus arte facta supponenda ita accommodata in extremitate rotunda ligni per tensilia ferramenta, ut cum particula illa theatri cum superstante persona fuerit elevata, ambiat nubecula oram extremam exsecti ligni assurgentibus ferramentis, quae violenter sub theatro detinebantur. Simili vero modo haec eadem particula theatri extremae perticae mature erit alliganda in altera extremitate pari pendere alligato, ut vides in tabula w .

 


CAPUT V

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VII