CAPUT IV

DE STRUCTURA IPSIUS THEATRI ET APPARATU

Theatrum ipsum ita quadratum esse oportet ex omni parte, ut latus theatri profundissimum, directe spectatori oppositum, sit angustissimum, reliqua vero latera se dilatent iuxta figuram B.

Cuius rei rationem infra perspicies.

Si autem partes ipsius theatri considerandae sint:

I. Basis profunda theatri, quod nostrates proprie theatrum vocant, versum auditorem aequabiliter crescere debet respectu latitudinis, respectu vero altitudinis descrescere. Cuius figuram habes in tabula Γ et Δ.

II. Eadem basis debet esse distincta certis lineis decussatis, seu spatiis, quae aspici possint a deambulantibus in ipsa basi actoribus. Huius potissima necessitas est propter memoriam chori localem servandam in incessu strophae et antistrophae, qui incessus cum semper sit in singulis choris variandus, et tamen semper fieri debeat ab ortu in occasum et ab occasu in ortum, variis intersectionibus incedentium inter se per circulos et semicirculos ipsorum chororum factis. Vix hoc recte fieri potest, nisi ipsi choragi praesentissimam habeant basis theatralis distinctionem. Haec autem fieri hoc modo potest, quem vides in tabula E .

III. Cum interdum ipsa actio tragica vel comica exerceatur in mari, providendum insuper est, ut asseres basis theatralis prius ante inter se ita intersecti componantur, ut a parte inferiori apte elevati speciem fluctuum referre possint appensa ad inferiores partes intumescente tela filis argenteis et caeruleis sericis contexta. Ipsi vero asserculi a parte inferiore apte moveri possint, ut falsus ille

... ludat tremulo sub lumine pontus.

Cuius figuram habes in tabula I .

 


CAPUT III

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT V