CAPUT VII

ENCYCLOPAEDIA THEOLOGIAE

 

Huius conclusiones et sententiam Maronis de unitate dei, potentia, sapientia ceterisque attributis tota Aeneide explicatis enumeravimus lib. III cap. ultimo. Addemus pauca ex Homero:

1. Ergo de dei immortalitate et immutabilitate et quod sit spiritus et mens, lege Odys. z 46 et d 805:

Nam neque edunt panem, neque vini ducere succos
Consuevere dii...

3. De providentia et eius effectibus tota est utriusque poesis et quidem de peculiari providentia erga probos Odys. ο 245, Odys. Υ 52. De odio vero erga improbos satis dare docent in mortibus sceleratorum Mezentii etc. Universim vero de providentia lege Iliad. Ί 20, Odys. α 66.

4. De iustitia dei Odys. ξ 83, Iliad. Π 387, Odys. ρ 486.

5. De fato deque praedestinatione Iliad. Ζ 488.

6. De scientia rerum omnium rursus Odys. ρ 486.

7. De omnipotentia Odys. σ 75 et peculiariter a deo esse omnia bona, et praesertim sapientiam, Iliad. Ν 730.

8. De eius concursu ad omnia ordinaria vel ad aliqua extraordinaria, et difficilia uterque docet, cum nihil in epopoeia tractant sine consiliis deorum, immo etiam sine manu et negotiositate deorum. Unde apud Homerum et Mars, et Pallas proeliantur. Subtilius hoc tamen docuit Maro, quia facit Iovem et Iunonem contemplantes pugnam. Solo enim mentis imperio sine corporea actione Deus omnia perficit.

9. Cultum deorum eiusque modum et caerimonias docuit uterque in tot sacrificiis, ritibus, consuetudinibus et precibus heroum ad Iovem fusis. In Marone haec tibi occurrunt, sed in Homero lege Iliad. Θ 527, Ρ 646, Χ 381 et 359.

 


CAPUT VI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VIII