CAPUT I

SECUNDA VIRTUS FABULAE: UNITAS

Non minus subtiliter quam vere de hac Aristoteles (cap. 6), cuius doctrinam brevissime in aliquot puncta dividemus:

I. Negat unitatem fabulae esse sufficientenii quae desumatur ab unitate personae. "Una namque", inquit,"est fabula", non autem, ut nonnulli putant, si circa unum aliquem sit". Huius reddit rationem: "Multa enim minimeque determinata genere accidunt, ex quibus quaedam nullum constituunt unum. Simili ratione unius multae actiones sunt, ex quibus una numquam actio fiet". Deinde vituperat poetas, qui Theseida conscripserant et Herculida putantes unam se fabulam conscripsisse, cum totam vitam Thesei et Herculis descripsissent, rati satis esse, quod unus fuerit Theseus et unus Hercules. Laudat deinde Homerum et oculatissimum in eo fuisse docet, quod in Odyssea non compegerit omnes actiones, vel vitam Ulixis.

II. Docet, in quo consistat ipsa unitas fabulae, nimirum in unitate actionis, qualis erit v. g. Odyssea, Illas. "Decet igitur", inquit, "quemadmodum una unius imitatio est in aliis artibus imitatricibus, ita et fabulam, videlicet quae actionis imitatio sit, unius eiusdemque integrae esse".

III. Dat signa certa, ex quibus colligere possimus, an in nostro argumento sit vera unitas fabulae.

1. signum, ut sic rerum inter se partes cohaereant, ut ne ulla quidem vel transferri, vel subtrahi queat, quin totum illud (hoc est tota fabula iuxta praecisam suam sententiam sumpta, nam de episodiis postea videbimus) varietur planeque immutetur. Quod enim vel additum, vel subtractum totum non immutare videtur, nulla quoque eius erit pars. Quasi diceret earum dumtaxat rerum compositione unitatem fabulae conflari, quae si adimantur, tota fabula mutetur. Sic mutaretur fabula, Aeneas ut heros navigans si Carthagine apud Didonem vel apud aliquam similem non hospitareturs, adimeretur enim pars essentialis fabulae universalissimae, ad quam pertineret ut Aeneam ut heroem generose ex lapsu paenitentem in fine IV.

2. signum unitatis dat, si ea, quae sunt in fabula, ita secum sint unita et cohaereant, ut si unum evenit necessarium vel verisimile fuerit aliud etiam evenisse. V. g. occidit Aeneas Turnum, ergo necessarium est illos conflixisse singulari certamine, probabile vero prius etiam campestri et universali; si rursus campestri conflixerunt, ergo probabile est etiam id fecisse corrogatis aliorum auxiliis; ergo probabile est misisse et legatos suos Latinum regem ad aliquem principem, et si ad aliquem, maxime probabile est ad Diomedem. Ergo et aliud probabile Aeneam quoque petiisse auxilia, et quidem maxime ab Euandro, qui sibi esset affinis; ergo probabile est ulterius et Tarchonem tulisse Aeneae auxilium, cum id temporis infestus sibi suisque Mezentius staret a partibus Turni. Hoc autem tam numerosum auxilium non est probabile corrogasse Aeneam per legatos, sed per se ipsum praesentem; ergo ipse discessit communitis castris. Ergo probabile est eodem tempore absente Aenea usum fuisse Turnum opportunitate et naves comburendi, et castra expugnandi. Et ecce, quomodo ipsa unitas ex connexione unius cum altero nascitur! Sic enim totam tibi Aeneidem ab ultimo eventu usque ad primam actionem retexerem, si otium esset.

 


CAPUT XIV Lib. IV

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT II