CAPUT XII

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR, FAMILIA, FORTUNA, 
STATU, CONDICIONE

Haec universalitas inter hactenus a nobis explicatas est praecipua ad vitam humanam explicandam docendamque ab epico per occasionem actionis magnae. Vita enim humana dividitur in haec ipsa, quae praefiximus capita: status, condicionis eto. Quomodo autem singula et distributive, et collective cum actionibus suis exhibenda sint, docuit plenissime Maro.

Nobilis

Libenter de familiis loquitur et nobilitate. Sic Ilioneus levi data occasione in VII:

Ab Iove principium generis...

Libenter etiam de aliena nobilitate inquirunt. Sic apud Maronem:

Qui genus, unde orti?

Superbi sunt et potentiorum affinitates affectant, ut Remulus in IX:

... Turnique minorem
Germanam nuper thalamo sociatus habebat.
... tumidusque novo praecordia regno.

Si sint pauperiores, libenter se de potentiorum consanguinitate iactant, iliis se coniungunt, maxime publice. Sic lib. II Sinon de se:

Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
Gloria...
Illi me comitem et consanguinitate propinquum
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.

Solent enim potentiorum pane vivere. Libenter vero memorant fortunas avorum, ut idem:

... et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus.

Libenter de iniuriis potentiorum conqueruntur, ut idem Sinon:

... invidia postquani pellacis Ulixi.

Libenter de nobilitate cum aliis rixantur seque probris de matre aut patre sumptis afficiunt. Sic Priamus in II:

... satum quo te mentiris, Achilles.

Libenter stemmata ostentant:

... clipeooue insigne paternum
Centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram.

Expende clipeos, galeas, arma stemmatibus insignita in fine VII!

Ignobilis

Parvi animi est et nihii ardui sapientis. Hoc lib. VII in rustica turba conspicies, hoc passim in conflictibus lib. X, XI, XII. Saepe tamen strenuissimi sunt ignobiles hocque ipsos mirifice ad ardua quaedam accendit, quod primi futuri sint nobiles. Huiusmodi est Helenor in IX:

Ense levis nudo parmque inglorius alba,

et tamen in densissimos irruit cuneos. Ergo etsi in alba parma nullum gereret stemma, se ipsum tamen in campo illo rubro pro stemmate egregie gerebat. Quodsi hic Vergilius mtellegit fuisse nothum, addit enim:

Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat.

Videamus, quas actiones proprias habeat

Nothus

Primo, universim magnis naturae dotibus praediti esse solent, ingeniosi, prudentes, eloquentes, industrii. Talem habes exhibitum in Drance. Ceteroqui, si ex patre nobili et matre ignobili vel serva, communiter strenuissimi rebus in bellicis, qualem Helenorem exhibuit. Si vero ex matre nobili, patre ignobili; vel servo, observatum est felices quidem esse, ingeniosos, prudentes, timidissimos tamen. Talem exhibuit in Drance:

... genus huic materna superbum
Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat...
Largus opum et lingua melior, sed frigida bello
Dextera, consiliis habitus non futtilis auctor.

Causa physica est, timide enim tales in scelere concipiuntur. Solent praeterea superbissimi esse; lib. IX:

Et primuni Antiphatem - is enim se primus agebat -
Thebana de matre nothum...

Dives

Plura semper desiderat; sic ditissimus Latinus nec munera spernit. Cuiuslibet rei iacturam praeponit pecuniae. Pro auro ergo et argento Troianis non aurum remittit, sed equos. Propria virtus divitum pacificos esse et pace, opum altrice, mirifice gaudere. Galaesus ergo ditissimus in VII paci se medium offert in ipso proelio, quia nimirum

Quinque greges illi balantum, quina redibant
Annenta et terram centum vertebat aratris.

Pauper

Laboriosus est, ut illa anus lib. IX vitam colo tolerans. Pauperum actiones omnes loquacitatem, exaggerationes miseriarium, iuramenta, omnes obsecrationis locos, reverentias et prensationes Achaemenides in fine III exhibet:

... genua amplexus genibusque volutans
Haerebat.

Expende preces, lacrimas, simulationem timoris!

Rusticus

Huius ingenium ad minimam iniuriam ferocissimum, praesertim in re familiari:

Rimanti telum ira facit...

Seditiosissimum genus in peregrinos maxime et ignotos habes illos in VII contra Ascanium tumultuantes. Expende ibidem et inconsideratos, sui dfendendi cupidos, libenter ad turbam convolantes iniuriae gratia depulsandae:

... strictis concurrunt undique telis.

Laboriosos ibidem in silvis exhibuit. Iam vero meliusne et mores, et ingenium, et affectum, et actionem rustici alicuius Zeuxis aliquis depingeret, quam Maro Tyrrhi:

... rapta spirans immane securi ?

Infensissimi sunt militibus praecipue eorumque iniurias et deferunt libenter, et exaggerant apud dominos. Sic ibidem

... ruit omnis in urbem
Pastorum ex acie numerus caesosque reportant...
Implorantque deos obtestanturque Latinum.

Urbanus

Hic plerumque ingenio molli, fracto et timido. Merito ergo turbam urbanam pavescere in XI fingit Maro. Curiosi praeterea urbani sunt. Ergo explicante aciem Aenea in VIII ipsae etiam e muris prospectant matres.

 


CAPUT XI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XIII