CAPUT X

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR AB ARTE

Hic est universalis admodum exigentiae actionum fons, ad quem plurimum epici attendere debent. Unum quemque enim, si ita fieri possit instruere debent in arte sua. Satisfacere vero oportet eos et universalitati collective omnium artium, et distributive singularum. Incipiant vero a propria!

 

Poeta

Actiones eius consentaneas exprimit lib. IX in Cretheo:

... et amicum Crethea Musis,
Crethea, Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharae cordi numerosque intendere nervis,
Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.

Ubi vides et propriam poetis complexionem expressam, hoc est sanguineam, et diligentiam particula "semper", haec enim maxime poetis necessaria. Addit vero poetam hunc perfectum fuisse ad bellum, materiam autem habuisse epicam alluditque ad suum argumentum ARMA VIRUM, ut doceat ad perfectionem poetae pertinere experientiam rerumi maxime, ut eas oculis usurpet, quas descripturus est. Quare et ipse Maro peregrinatus est in Graeciam locaque alia invisit, quae descripturus erat. Repraesentatio enim vivacissima rerum, quae maxime imitationi poeticae favet, non nisi oculis percipitur

Historicus

Simile quid perfectissimo historico necessarium esse indicat lib. VIII. Dum enim Aeneam in ignota loca deducit (quem antea historicum fuisse perfectissimum sermone II et III libri probaverat) addit:

... facilesque oculos fert omnia circum
Aeneas capiturque locis et singula laetus
Exquiritque auditque virum monumenta priorum,

 

hoc est historias diligentissime investigat.

Orator

Qualis perfectissimus a Tullio descriptus est in communi cum encyclopaedia scientiarum omnium, talem habes a Marone in praxi brevissime insinuatum in Ilioneo. Praeter enim argumentorum vim ad fidem et motum faciendum olet ipsius oratio scientias omnes:

1. Historiam:

Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
Gaudet avo...

2. Iuris prudentiam, divini, humani et gentium. In I:

Quod genus hoc homonym, quaenam hunc tam barbara morem
Permittit patria?

Lege plura! Et in VII:

... litusque rogamus
Exiguum et cunctis undamque auramque patentem.

3. Philosophiam in VII:

Audiit et si quem...
Quattuor in medio dirimit plaga Solis iniqui.

4. Astronomiam et cosmographiam redolet illud in VII:

Nec sidus regione viae litusve fefellit.

5. Theologiam:

Dis sedem exiguam patriis...

Et:

Sed nos fata deum...,

et in I:

Et sperate deos memores fandi atque nefandi!

6. Utraque oratio et ad Didonem, et ad Latinum et ethicam, et politicam, et oeconomicam scientiam plane spirat.

Observanda est in eodem oratore propria vis eloquentiae, id est elocutio; catachreses:

Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos...

et alii tropi, praecipueque figurae sententiarum, qualibus aliorum orationes Maro non aspergit. Statura praeterea decens oratorem

Maximus Ilioneus...;

lepor et gratia:

... placido sic pectore coepit;

applausus:

... cuncti simul ore fremebant.

Apta etiam illa resumptio dictorum Latini et responsio ad singula.

Musicus

Lib. I in Iopa crinitum, quasi esset de familia Apollinis, et doctum expressit. Libro VI in Orpheo, ubi

Obloquitur ... septem discrimina vocum,

Lib. IX in Cretheo. Plerumque enim poetae musica delectantur, lyrici praesertim.

Tubicen

Repraesentatus est in Miseno lib. VI. Solent autem infesti sibi esse tubicines. Hinc illa Tritonis ultio in Misenum.

Medicus

Exhibitus est perfectissime in XII:

Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Iasides, acri quendam cui captus amore
Ipse suas artes, sua munera laetus Apollo.

Hic speculativam medendi scientiam habes, quam in eruditionibus per Apollinem intellegi voluimus. Nunc accipe praxim:

Scire potestates herbarum usumque medendi
Maluit...

Vide diligentiam:

...ille retorto
Paeonium in morem senior succinctus amictu

sagacitatem vero:

Multa manu medica Phoebique potentibus herbis
Nequiquam trepidat

Habes ilico et chirurgum:

... nequiquam spicula dextra
Sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.

Neque solum herbis, sed etiam oleo et aqua destinata utitur:

Fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx.

Mireris duas proprias medids virtutes:

1. Laetitiam et animositatem, qua etiam aegrescentes afficere debent:

"Arma citi properate viro, quid statis?" Iapyx
Conclamat primusque animos accendit in hostes.

2. Religionem, qua prosperos artis eventus deo ascribunt:

Non haec humanis opibus...

Magus

Huius universales actiones exhibitas habes in IV:

Spargens humida mella soporiferumque papaver...
Sistere aquam fluviis et vertere sidera retro
Nocturnosque ciet Manes..,

habes et apud Statium et Lucanum exacte expressas. Sunt vero exquisitius quam ceterae describendae epico, quia rarae sunt et mirabiles ex natura sua.

Incantator

In VII est cum suis actionibus:

Vipereo generi et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat

Faber

Cuiuscumque generis repraesentatus est in VIII, sive materiam spectes, sive formam, sive ipsam officinam, sive socios, sive eorum habitum:

... et nudus membra Pyragmon

sive vigilantiam, haec enim maxime propria fabris:

... nec tempore segnior illo
... opera ad fabrilia surgit.

Mirare subtilitatem operis in fulmine elaborato et artem, quae perfectissima est, cum materiae ita formam quasi animam corpori infundit:

Fulgores tunc terrificos sonitumque metumque
Miscebant operi flammisque sequacibus iras.

Expende ventosos folles, incudis gemitum, altemos ictus, fluens aes, vices laborum ceterasque actiones!

Statuarius, sculptor

Hunc habes in Daedalo initio VI:

In foribus letum Androgeo...
Ter conatus erat casus effingere in auro

Expende et caelaturas clipei Vulcanii, et cassidem Tumi Chimaera horrificam!Statuarii vero artem habes in VII:

... veterum effigies ex ordine avorum
Antiqua ex cedro...

Haec est peritia, quoad materiam, sola enim cedrus immortalis.

Vitisator, curvam servans sub imagine falcemi,
... Ianique bifrontis imago.

Haec peritia formae introducendae.

Pictor

Hunc perfectum, et quoad materiam deligendam, et quoad formam introducendam, habes in I in picturis templi Carthaginensis. Ibi et clarum expende, et opacum, et opticam rationem, et phantasticem, et animantium formas, et omnia geometrice descripta, et iudicium singulare pictoris! Troilus enim curru excutitur:

Lora tenens tamen...
... curruque haeret resupinus inani
... et versa pulvis inscribitur hasta.

Equorum domitor

Descriptus est in Mezentio et in Lauso.

Auriga

Huius officium est intra vel extra stabulum. Actiones stabulares clariusne poterant exprimi?

Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
Pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.

Merito ergo equi candore nives anteibanti, cursibus auras. Extra stabulum Metisci diligentiam animadverte, fidelitatem, artem expressam in Iuturna in ipsum transformata!

Magister equitandi

Speciem artis dedit in V Epytides educens equestrem Troiae ludum:

Olli discurrere pares atque agmina terni
Diductis solvere choris...

Nauarchus

Universalem artis peritiam exhibuit Palinurus.

1. enim a scientia et maturo consilio non detorquetur nisi fortunae vi in V:

... superat quoniam Fortuna, sequamur!

2. Nandi peritissimus est, nam in VI Aeneae refert tres noctes diesque mare se in Italiam enatasse.

3. Scientissimus astronomiae et ventorum in III simulque vigilantissimus:

Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat;
Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes
Explorat ventos atque auribus aëra captat,

in V vero ipso deo Sommo necesse erat, ut sopiretur. Mira illa est sollicitudo iure iurando confirmata in VI:

... maria aspera iuro
Non ullum pro me tantum cepisse timerem,
Quam tua ne spoliata armis, excussa magistro
Deficeret... navis...

Actiones vero expende in V:

Colligere arma iubet validisque incumbere remis
Obliquatque sinus...

Hae virtutes nautarum. Illa vitia: omnium mortalium pronissimi sunt ad blasphemias et paene athei. Hinc illud etiam ipsius Palinuri in V:

... noni si mihi Iuppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.

Aliud est, quod sunt pertinacissimi. Hinc Menoethes ille in V nec domino quidem oboediens est. Mirare vero illam actionem attingentium portum in I:

... optata tandem potiuntur arena
Et sale tabentes artus in litore ponunt

Architectus

Huius actiones universales exhibuimus in Aenea capite paenultimo. Sed expende praeterea Epeum, fabrieatorem equi lignei in II et Didonem in I opera fabrilia distribuentem!

Sartores, sutores aliique viliores artifices non nisi respectu operum obtinent locum in epica poesi exprimunturque in vestibus vel

... quas dat Sidonia Dido,

vel quas gerit Aeneas in IV. Sutores vero in ocreis, in pharetis; frenifices in frenis aliique huiusmodi in ceteris instrumentis pertinentibus ad actionem herois magnam vel ad actiones impedientium vel iuvantium.


CAPUT IX

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XI