CAPUT VIII

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR A NATIONE

 

Harum quoque magna actio herois capax est propter occasionem navigationum, peregrinationum, ut in Aenea et Ulixe, vel legationum, ut in Aeneide, vel bellorum, ut in Illiade. Oportet autem in his duplicem illam, ut dixi, universalitatem servare et omnium distributive, et omnium collective, ut et omnes nationes attingantur, si fieri possit, et in una certae nationis persona vel in pluribus totius nationis actiones efformentur. Miror vero etiam in hoc maximum poetarum utrique universalitati satisfecisse. Descripti enim ab eo iuxta divisionem orbis cum suis actionibus nationi debitis:

Asiatici

Horum actiones in communi mollitiem redolent et luxum qua vestiunii qua victus. Itaque in IX Numanus ille exprobrat Phrygibus:

Vobis picta croco et fulgenti murice vestis,
Desidiae cordi, iuvat indulgere choreis.

Quo loco obstupesco sane ad iudicium Maronis. Cum enim ex una parte vellet explicatae universalitati satisfacere, atque adeo etiam Troianae nationi proprias actiones assignare, id non ex sua persona, sed oblique in persona Numani hostis fecit. Hoc vero vitium commune Asiaticis. Virtus vero bellicosos esse magis defensivis armis, quam offensivis, quod expressit in II, cum non nisi decimo anno, idque stratagemate, capta est Troia. Particularius vero

Troianii candidi sincerique (in II):

Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas:
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.

Clementes etiam et lenes. Hinc Aeneas de flente Sinone:

His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque areta levari
Vincla iubet Priamus.

II. Assyriii, seu Tyrii: avari et perfidi. Considera enim Pygmalionem pecuniae gratia interficientem principem! Hoc proprium Tyriis etiam Libri sacri attribuunt in Ezechiele.

III. Indi: timidissimi. Fugientes ergo in clipeo Aeneae fingit. Item

Sabaei et Arabes:

Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.

Africani

Dolosi et astuti:

Clam ferro incautum superat...
... factumque diu celavit...
Multa maius simulans.

Parci:

Mercaturque solum, facto de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.

Communis virtus est esse ingeniosissimos et celeritate animi praestare. Unde Augustinus, Tertullianus, Cyprianus, prodigia illa ingeniorum. Hoc innuit Dido:

Non obtusa adeo gsstamus pectora Poeni.

Addit rationem physicam:

Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.

Quae an vera sit universaliter de signo ingenii, postea videbimus. Particularius vero

I. Aegyptii luxu immani sunt:

Hic ope barbarica variisque Antonius armis,

immo et luxuria:

... sequiturque - nefas - Aegyptia coniunx.

II. Numidae infreni sunt in IV, hoc est sine legibus vivunt, nisi malis freno non utentes intellegere; virgula enim gubernant equum.

III. Carthaginenses: crudeles et feri. Merito ergo Ilioneus coram Didone conqueritur in I:

Quod genus hoc hominum quaeve hunc tam barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arenae.

Europaei

Proprie sunt acres, bellicosi, praesertim aggressivo Marte. Hinc Numanus Asiaticis exprobrat:

Durum a stirpe genus natos ad flumina primum
Deferimus...

Laboriosi etiam:

At patiens operum parvoque assueta iuventus.

Oeconomi optimi. Hinc natura nullas dedit solitudines nobis, sicut Africanis et Asiaticis:

Aut rastris terram domat...

Bellicosi, vivaces, robusti:

Omne aevum ferro teritur...

Vitium commune ferocia est animii, quam in Turnis, Mezentiis, Messapis habes. Sigillatim porro

I. Graeci: dolosi. Expende stratagema equi Troiani!

Tum maxime inimici, cum amici:

... timeo Danaos et dona ferentes.

Insidiosi:

Accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno
Disce omnes!

Periuri et omnes, qualis ille Sinon.

Virtus communis est esse ingeniosos. Unde Maro permittit in hoc superare Romanos in VI:

Excudent alii spirantia mollius aera.

Eloquentes et facundi:

Orabunt causas melius.

Vide vero, quales sint

II. Romani:

Tu regere imperio populos, Romano, memento!

Bellicosi enim sunt et apti olim ad terrarum, nunc ad caeli imperium. Nihil illis iratius in superbos, nihil mollius in modestos. Subnectit enim:

Parcere subiectis et debellare superbos.

III. Galli. Rebelles sunt et infidi dominis. Tales vocat in VI. Molles sunt, potissimum vero superant nationes omnes luxu vestium etiam nunc. Tales accipe in clipeo lib. VII:

Virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
Auro innectuntur.

IV. Hispani Maroni indomiti dicuntur. Tales etiam nunc, hoc est magnanimos, habes. Orbi enim terrarum soli resistunt.

V. Germani duri vocantur, laboriosissimi enim nationum omnium sunt.

VI. Poloni. Quoniam eodem tempore, quo praecepta damus epica, apparatum facimus pro Lechiade nostra, breviter iis, quibus tractandam dedimus, mores gentis, quam poterimus, verissime exponemus, ut iam sciatur, quaenam semina actionum iacienda in Lechiade sint, quam aptissima ad consuetudines moresque praesentis temporis Polonici. Polonos vero universim sumimus pro iis quoque, qui serius ad hoc magnum imperii corpus vel admissi sunt, vel adiecti.

Ingenio sunt omnium capaci et facultate animi ad encyclopaediam comparandam nulli cedunt. Ingenium tamen quam tractabile, tam inconstans, quam robustum, tam remissum. Fulmina sunt, quae cum ceciderunt, inter ceteros silices iacent. Maiores sumus animi impetu, quam motu. Multa in nobis natura inchoat, pauca perficit Nulla natio facilius irascitur, nulla placatur. Nulla magis alienos mores, studia, consuetudines miratur, nulla sequitur minus. Praepostero naturae ordine ea laudamus, quae non facimus ipsi et ne quidem facere volumus. Universim aliena mirantur mediocria, sua vel paria, vel maiora aspernantur. Sibi ipsis sunt semper superiores, numquam sibi satisfaciunt. Ut magna illis quaedam appareant, longinqua sint necesse est. Patriam quoque non nisi absentes diligunt, quam praesentes oderant, quasi ideo peregrinentur, ut ament, redeant, ut oderint. Ceterum, ut nulla est natio, a qua non vincantur, ita nulla, quam non vincant. Hispanos impetu, Gallos constantia, Germanos magnanimitate, Lusitanos celeritate, Italos robore superant. Equites longe omnium optima generosi, fortes, famis, aestus, frigoris patientissimi. Si illa solum, quae super mensam leviter disputant, pridem agerent, Italis ordinem, Germanis oeconomiam, Anglis et Belgis divitias, Gallis politiam, Hispanis orbem et fortunam eriperent. Sed ut verba illis omnia longa, ita et facta. Fideles sunt Deo, regi, patriae, sibi. Soli a Romanis semel pontificibus religionem acceptam in tanta libertate numquam publice repudiarunt, soli nulli suorum principum rebellarunt, nullum interfecerunt, cum et exteros saepe, et aliquando pessimos, et semel feminam habuerint. Soli gaudent duobus pulcherrimis rei publicae ornamentis: libertate et eloquentia, hoc est libera voce. Soli regem eligunt, soli sub rege libere vivunt et loquuntur. Alicubi eloquentia latet in libris, apud nos in conventibus, in foro, in comitiis dominatur. Itaque ut Hispanus proprio theologus, Italus philosophus, Gallus poeta, Germanus historicus, ita Polonus orator est. Studio tamen eloquentiae et usu nimio ad loquacitatem paene puerilem deficiunt. Ad cunas, ad feretra, ad mensas, ad thalamos declamant; nascentes salutant, morientibus valedicunt, ex oppido venientes quasi ex Indiis reduces oratione exdpiunt, filii patres vel clientes patronos. Peregrinantur ipsi ad omnes nationes et omnibus itidem patriam sinunt cxplorandam. Orbem tcrrarum nulla natio magis novit, nulla ab orbe nosdtur magis. Hospitalitatc, humanitatis offidis in suos effusi, in exteros enusiores. Omni vita fcrme aequabiles sunt; Itali pueri sapiunt et adolcscentes, senes delirant, Germani pueri hebetes, senes sapientissimi, Galli non nisi decrepiti, Hispani viri; Poloni exacta adolescentia aptum ad rem bene gerendam tota vita gerunt ingenium. Sunt utem tune maxime ordinati, cum sc maxime clamant inordinatos. Solos ex alieno vivere pudet. Maiorum mores et consuetudines nulli magis laudant, nulli magis innovant. Singulis, si historiam bene expendas, saeculis novarum legum studiis patria quasi unica phoenix novis incendiis revixit, semper ferme se felicior vegetiorque. Si post Boleslaos aetatem exdpias calamitos in lusit nobiscum generose fortuna. Solos cum quattuor orbis terrarum impcsratoribus commisit, Christiano, Turdco nuper, Scythico, Moscovitico, eadem semper felicitate. Alios maria, Alpes alios, alios Pyrenaei montes muni|nt, nos campestres pectora muniverunt. Hostes, quibus dngimur, vallum nobis sunt, si non quiesdmus. Campi ipsi et plana loca apertum pectoris candorcm et mores perspicuos ostendunt. Ita enim animadversum est eos candidis moribus, et capad omnium artium et praeclararum actioinimo, qui inter alienas nationes maxime campestres sunt, etsi alias timentur. Sic Lombardi in Italia, Bergomates in ipsa Lombardia, Bavari in Germania, Burguhdi in Gallia, Poloni in Europa.

 


CAPUT VII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IX