CAPUT III

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR A SEXU

 

De virili hic nihil agimus, de hoc enim toto opere. Femineae actiones possibiles maxime ex naturae ipsius imitatione, ut et cetera, conflandae sunt.
I autem videndum, ut omne earum genus constituamus.

1. Genus v. g. virginum perpetuarum expressit in Camilla eiusque sequacibus, sed magis in Iliadum turba in XI in ethnica processione ingrediente.

Et maestae Iliades crinem de more solutae

et lib. I:

Interea ad templum non aequae Palladis ibant
Crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
Suppliciter tristes et tunsae pectora palmis.

Videtur certe sanctimoniales descripsisse et tum religionem, tum modestiam in incessu praescripsisse. Malas vero perpetuas virgines in Harpyis adumbravit, utpote quae ad alienas libenter accedant mensas.

2. Virgines temporarias bonas in Cassandra et Lavinia imitatus est, malas autem in Arma, sorore Didonis.

3. Viduam bonam in matre Euryali expressit, malam vero in Didone (lib. IV).

4. Coniugem bonam in Andromacha, malam vero in Amata.

5. Nec coniugem, nec virginem, nec viduam in adultera Helena in II.

II. Videndum est, ut singularum virtutes et vitia iuxta universalem perfectionem describantur vel simpliciter vel secundum quid, vel universalissime. Quod attinet ad virtutes, potissima est in feminis pudicitia, assiduitas in rebus oeconomicis et religio, quam devotionem vocant, seu pietas.

1. Pudicam ergo, quod maxime decuit, descripsit in Lavinia, utpote quae futura esset ipsius consors herois epici, ut ad ceteras felicitates eius haec etiam accederet, pudica uxor. Aspice vero in illa non pudicitiam modo, sed etiam modestiam singularem sensuumque custodiam in XII:

Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
Flagrantes perfusa genasi cui plurimus ignem
Subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.

Amor etiam erga matrem turpiter vita functam ille est:

Filia prima manu flavos Lavinia crines
Et roseas laniata genas...

2. Industriam et assiduitatem in re oeconomica mater Euryali exprimit. Fama enim de occiso Euryalo occupat illam nentem:

Excussi manibus radii revolutaque pensa.

Neque minus Iliades, quod Vergilius magno iudicio brevissime insinuavit:

Iliadumque labor vestesi;

alibi vero meminit vestis a Didone elaboratae.

3. Virtutem pietatis exhibent crinibus Iliades passis. Libenter autem feminae ex devotione vota faciunt eaque plurima, id quod non omisit divinus vates:

Vota metu duplicant matres;

libenter se sanctimoniales maxime rebus immiscent sacris vestemque sacram faciunt. Quare Iliades peplum Palladi ferunt in I, in II vero equum illum sacrum trahunt

... pueri... innuptaeque puellae.

Quod vero attinet ad vitia, haec in femineo sexu maiorem habent campum apud epicum poetam. Naturam enim is sequi debet, haec autem omnia aut parca admodum, aut immoderata in feminis facit. Quare quantum sunt timidae, tantum saepe furiosae, quantum pusillanimes, tantum superbae, quantum fraudulentae, tantum arcanorum promae. Breviter haec et plura indicabo ex divino vate.

1. Superbas et tamen stulte supplices exhibet in Iunone in 1, ubi bacchatur in Troianos supplex apud Aeolum.

2. Pertinaces et furiosas in Amata regina lib. VII.

3. Inconsideratas vero et desperantes in eadem lib. XII sese ipsam suspendente rata occisum iam Turnum.

4. Quod libenter velint regere totam domum, hoc in eadem regina expressit:

Quam super Aeneae adventu Tumique hymenaeis
... ardentem curaeque iraeque coquebant.

5. Pusillanimes expresserunt Troianae illae lib. V ad vivum et tamen simul furiosas; deficit enim et excedit in feminis, ut dixi natura:

... vox omnibus una.
Urbem orant, taedet pelagi perferre laborem;

et tandem statim eas incepti paenitet, quod sollemne feminis est:

Ast illae diversa metu per litora passim
Diffugiunt...

Ecce tibi non pridem audaces

...piget incepti lucisque...,

ecce paenitentes simul et mox desperantes. Sed vide rursus magni animi easdem! Paulo enim post data illis civitate Aenea discedente

Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
Visa maris facies et non tolerabile numen,
Ire volunt omnemque fugae perferre laborem.

6. Superstitiosas artibusque magicis addictas, quod proprium malum feminarum, exprimit Anna, illa soror Didonis, et rursus regina Amata in VII.

7. Curiosas exprimunt illae in VIII:

Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
Pulveream nubem.

8. Vane amantes patriam exhibent illae in II, quae ardente Troia

Amplexaeque tenent pestes atque oscula figunt.

9. Impudicitiam pudicitia praetexentes Dido exhibet, atque etiam in hac materia peierantes atque alias libenter consulentes et garrulas, et arcana sua partim revelantes, partim abscondentes.

10. Conviciosas, iracundas, dementes partim in Didonis extrema oratione, partim in conviciis Amatae in Aeneam coniectis repraesentat, sicut et loquaces.

11. Timidas in Helena sese ardente Troia abscondente.

12. Appetentes pretiosi cultus et vestis et morosas in comendis se ipsis ac pompaticas induxit in Didone in I:

... aulaeis iam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit

et in IV:

Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant...
Tandem progreditur magna stipante caterva
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.

13. Hypocrisin et summam vitiorum dissimulationem per quasdam faciles et parvas virtutes eadem Dido:

Tum breviter Dido vultum demissa profatur.

Temperantissimam etiam se exhibet potus (utinam ita amoris exhibuisset!):

... in mensa laticum libavit honorem
Primaque libato summo tenus attigit ore;
Tum Bitiae dedit increpitans.

14. Sunt quaedam praeterea in sexu femineo, ut quod non connexe loquuntur, quod libenter filiorum suorum faciunt comparationes cum alienis. Quod vides in Andromacha in III, si utrumque illius sermonem expendas:

O mihi sola mei super Astyanaetis imago!

15. Fraudulentas et malitiosas Circe, omnia autem revelantes Iris, illa nuntia Iunonis, designat.

Addo hic appendicem quasdam esse virtutes feminarum plane heroicas, quarum possibilitas neutiquam epico poetae omittenda, cuius exemplum habes in Camilla apud Maronem lib. XI et alibi de pluribus:

Ipsae de muris summo certamine matres
Tela manu iaciunt...
... primaeque mori pro moenibus audent.


CAPUT II

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IV