CAPUT II.

Legum et morum discrimen. Leges maxime quidem ualent propter rationem, sed tamen etiam propter authoritatem magistratus.

 

Ac legum quidem et morum eadem ratio esse uidetur; praecipiuntur enim legibus mores boni, contrarii uetantur. Sed legibus adduntur praemia et poenae, ut iis homines retineantur in officio, qui sponte sua boni et aequi parum sint obseruantes. Sunt igitur mores quasi fontes et principia, e quibus leges manare ac deriuari debent. Omnino autem leges ipsae catione aliqua nitantur necesse est. Haec enim quasi anima legum iudicatur, hac homines bene morati et a peccando deterrentur et in officio permanent magis quam uel poenis, uel ullis praemiis. Est autem id munus uel praecipuum legum, ut non tantum poenas proponant peccanti, sed etiam persuadeant peccare minime licere. Quod si quarum legum ratio nulla reddi possit (multarum enim rerum rationes abstrusae sunt, nonnullarum etiam fece nullae) tamen illud efficiendum est, ut ne illae contrariae sint cationi; talesque sola magistratus authoritate ualere debent. Sed quantum res ipsae facultatis concedent, curandum est, ut non solum magistratus authoritas, sed rationis etiam, si non necessariae, saltem probabilis, commendatio, leges tueatur atque ornet. Est enim ratio diuino munere hominibus data, ut sit dux et magistra uibae actionumque omnium; quam qui abiiciunt, ii homines dici non merentur, id enim abiiciunt, quo homo ceteris animantibus praestat. Est quemadmodum radiis solis illustrantur omnia deformiaque a formosis discernuniur, ita ratione consilia humana, dicta et actiones omnes, sintne cum honestate coniunctae an uero cum turpitudine, explorantur.

 


CAPUT I

INDEX RERUM

CAPUT III