1

 

Iam sexaginta coeunt et tres simul anni,

Hactenus a superis quod mihi vita datur,

Quam climactericum contingere sentio tempus;

Ultimus hoc multis terminus esse solet.

Intra quod si forte Deus migrare iubebit,

Qui fuerim, paucis ista notata dabunt,

Aula diu tenuit me regia, misit ad orbis

Primores, erat hinc infula dupla mihi.

Corpus habet tandem nunc terra; quiete fruatur

Spiritus aetheria, quae sine fine beat!

Hoc, quisquis transis, mihi quaeso precare, viator,

Ut tibi posteritas inde precetur idem!

 


CARMINA