CAPUT IX

DE SILVIS ET SILVARUM SPECIEBUS
Sive
STATIUS ET CLAUDIANUS

 

Quintilianus docet silvas esse poematia subito excussa calore (quod etiam insinuat Statius in praefatione Silvarum), quae haberent frequentiam rerum inculcatarum et quandam multitudinem. Itaque silva quaelibet est silvosum quoddam poema, parum ab oratoriis operibus differens, quippe, contra, distinctum formaliter epicae heroicaeque poesi, sicut et comicae ac tragicae ceterisque, de quibus iam egimus, quae nimirum contra, ac fit in silvis, et fabulam servant, et eius unitatem ac universalitatem aliquam semper prae se ferunt, etiamsi interdum brevissima sint neque excedant magnitudinem silvarum.

Quomodo autem verum poema conficere possis de re maxima et brevissimum simul, unicus docuit Petronius Arbiter et praecepto, et exemplo, qui totam Lucani Pharsaliam, non poetice tractatam, et tamen prolixe, breviter tractavit, et tamen poetice, ad cuius normam poteris similia audere etiam de rebus magnis. Ideoque quia rarissimo reperitur, hic illud excipe!

 

PETRONII ARBITRI SPECIMEN "BELII CIVIUS"

Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigeriti nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum scientiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ne potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides.

 

Orbem iam totum victor Romanus habebat,
Qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque;
Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa pharetris
Iam peragrabantur; si quis sinus abditus ultra
Si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum,
Hostis erat fatisque in tristia bella paratis
Quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant
Gaudia, non usu plebeio trita voluptas.
Assyria coneham laudabat miles in unda;
Quaesitus tellure nitor certaverat ostro;
Hinc Numidae crustas, illinc nova vellera Seres
Atque Arabum populus sua despoliaverat arva.
Ecce aliae clades et laesae vulnera pacis.
Quaeritur in silvis Mauri fera et ultimas Ammon
Afrorum excutitur, ne desit belua dente
Ad mortes pretiosa suas, premit advena classes
Tigris et aurata gradiens vectatur in aula,
Ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
Heu, pudet effari perituraque prodere fata,
Persarum ritu male pubescentibus annis
Surripuere virosi exsectaque viscera ferro
In Venerem fregere atque ut fuga mobilis aevi
Circumscripta mora properantes differat annos,
Quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo
Scorta placent fractique enervi corpore gressus
Et lari crines et tot nova nomina vestis,
Quaeque virum quaerunt. Ecce Afris cruta terris
Citrea mensa greges servorum ostrumque renidens
Ponitur ac maculis imitatur vilibus aurum,
Quae sensum turbant. Hostile ac mobile lignum
Turba sepulta mero circumvenit omniaque orbis
Praemia correptis miles vagus exstruit armis.
Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
Ad mensam vivus perducitur, inde Lucrinis
Eruta litoribus vendunt conchylia cenas,
Ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda
Orbata est avibus mutoque in litore tantum
Solae desertis aspirant frondibus aurae.
Nec minor in Campo furor est, emptique Quirites
Ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
Venalis populus, venalis curia patrum:
Est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus
Exciderat sparsisque opibus conversa potestas
Ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
Pellitur a populo victus Cato i tristior ille est,
Qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
Namque - hoc dedecus est populi morumque ruina -
Non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas
Romanumque decus. Quare tam perdita Roma
Ipsa sui merces erat et sine vindice praeda.
Praeterea gemino deprensam gurgite praedam
Faenoris illuvies ususque exederat aeris.
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,
Sed veluti tabes tacitis concepta medullis
Intra membra furens curis latrantibus errat.
Arma placent miseris detritaque commoda luxu
Vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est.
Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem
Quae poterant artes sana ratione movere,
Ni furor et bellum ferroque excita libido?
Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes
Annorum strue diversa feralis Enyo.
Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus,
Iulius ingratam perfudit sanguine Romam
Et quasi non posset tot Tellus ferre sepulcra,
Divisit cinres. Hos gloria reddit honores.
Est locus exciso penitus demersus hiatu
Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva,
Cocytia perfusus aqua; nam spiritus, extra
Qui furit effusus, funesto spargitur aestu.
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas
Caespite laetus ager, non verno persona cantu
Mollia discordi strepitu virgulta loquuntur,
Sed chaos et nigro squalentia pumice saxa
Gaudent ferali circum tumulata cupressu.
Has inter sedes Ditis pater extulit ora
Bustorum flammis et cana sparsa favilla,
Ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:
"Rerum humanarum divinarumque potestas,
Quae nova semper amas et mox possessa relinquis,
Ecquid Romano sentis te pondere victam
Non posse ulterius perituram extendere molem?
Ipsa suas vires odit Romana iuventus
Et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late
Luxuriam spoliorum et censum in damna furentem!
Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt,
Expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis
Et permutata rerum statione rebellant.
En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit
Molibus insanis tellus, iam montibus haustis
Antra gemunt et dum varios lapis invenit usus,
Infemi Manes coelum sperare iubentur.
Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum
Romanosque cie ac nostris da funera regnis!
Iam pridem nullo perfudimus ora cruore
Nec mea Tisiphone sitientes proluit artus,
Ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus
Extulit in lucem nutritas sanguine fruges".
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
Conatus rupto tellurem solvit hiatu.
Tunc Fortuna levi defudit pectore voces:
"O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
Si modo vera mihi fas est impune profari,
Vota tibi cedent, nec enim minor ira rebellat
Pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas.
Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi
Muneribusque meis irascor. Destruet istas
Idem, qui posuit, moles deus. Est mihi cordi
Quippe cremare viros et sanguine pascere luxum.
Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos
Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
Iam fragor armorum trepidantes personat aures
Et Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra,
Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
Pande age terrarum sitientia regna tuarum
Atque animas accerse novas! Vix navita Porthmeus
Sufficiet simulacra virum traducere cymbas;
Classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,
Pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande!
Ad Stygios Manes laceratus ducitur orbis".
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco
Intremuit nubes elisosque absorbuit ignes.
Subsedit pater umbrarum gremioque reducto
Telluris pavitans fratemos palluit ictas.
Continuo clades hominum venturaque damna
Auspiciis patuere deum. Namque ore cruento
Deformis Titan vultus caligine texit;
Civiles acies iam tum spirare putares.
Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus
Et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
Verticibus lassis montis iuga nec vaga passim
Flumina per notas ibant morientia ripas.
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
Sideribus transmissa cidet iamque Aetna vocatur
Ignibus insolitis, in sidera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa calentia bustis
Umbrarum facies diro stridore minatur.
Fax stellis comitata novis incendia ducit,
Sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
Haec ostenta brevi solvit deus. Exiit omnes
Quippe moras Caesar vindictaeque actus amore
Gallica proiecit, civilia sustulit arma.
Alpibus aŽriis, ubi Graio nomine pulsae
Descendunt rupes et se patiuntur adirii,
Est locus Herculeis aris sacer; hunc nive dura
Claudit hiems canoque ad sidera vertice tollit.
Caelum illinc cessisse putes; non solis adulti
Mansuescit radiis, non verni temporis aura,
Sed glacie concreta rigens hiemisque pruinis;
Totum ferre potest humeris minitantibus orbem.
Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto
Optavitque locum, summo de vertice montis
Hesperiae campos late prospexit et ambas
Intentans cum voce manus ad sidera dixit:
"Iuppiter omnipotens et tu, Saturnia tellus,
Armis laeta meis olimque onerata triurnphis,
Testor ad has acies invitum arcessere Martem,
Invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor,
Pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine vinco,
Dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes
Alpibus excludo, vincendo certior exsul.
Sanguine Gennano sexagintaque triumphis
Esse nocens coepi. Quamquam quos gloria terret
Aut qui sunt, qui bella volunt? Mercedibus emptae
Ac viles operae, quorum est mea Roma noverca.
Ut reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram
Vinciet ignavus. Victores, ite ferentes,
Ite, mei comites, et causam dicite ferro!
Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una
Impendet clades; reddenda est gratia vobis,
Non solus vici. Quare, quia poena tropaeis
Imminet et sordes meruit victoria nostra,
Iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
Et tentate manus! Certe mea causa peracta est;
Inter tot fortes armatus nescio vinci".
Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales
Omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
Nec non horrendi nemoris de parte sinistra
Insolitae voces flamma sonuere sequenti.
Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe
Crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.
Fortior ominibus movit Mavortia signa
Caesar et insolito gressu prior occupat haustus.
Prima quidem glacies et cana vincta pruina
Non pugnavit humus mitique horrore quievit.
Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos
Et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,
Incaluere nives. Mox flumina montibus altis
Undabant modo nata, sed haec quoque - iussa putares -
Stabant et vincta fluctus stupuere pruina,
Et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
Tum vero malefida prius vestigia lusit
Decepitque pedes; passim turmaeque virique
Armaque congesta strue deplorata iacebant.
Ecce etiam gelido concussae flamine nubes
Exonerabantur nec rupti turbine venti
Derant aut tumida confractum grandine caelum.
Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant
Et congesta gelu ponti velut unda ruebat.
Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli
Sidera, victa suis haerentia flumina ripis;
Nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam
Horrida securis frangebat gressibus arva,
Qualis Caucasea decurrens arduus arce
Amphitryoniades aut torvo Iuppiter ore,
Cum se verticibus magni demisit Olympi
Et periturorum disiecit tela Gigantum.
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,
Interea volucer motis conterrita pennis
Fama volat summique petit iuga celsa Palati
Atque haec Romano attonito fert omnia signa:
Iam classes fluitare mari totasque per Alpes
Fervere Germano perfusas sanguine turmas.
Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella
Ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu
Pectora per dubias scinduntur territa causas.
Huic fuga per terras, illi magis unda probatur
Et patria est pontus iam tutior. Est, magis arma
Qui tentata velit fatisque iubentibus actus.
Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse
Hos inter motus populus, miserabile visu,
Quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
Gaudet Roma fuga debellatique Quirites
Rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
Ille manu trepida natos tenet, ille Penates
Occultat gremio deploratumque relinquit
Limen et absentem votis interimit hostem.
Sunt, qui coniugibus maerentia pectora iungant
Grandaevosque patres, onerisque ignara iuventus
Id, pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum
Hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit.
Ac velut ex alto cum magnus inhorruit Auster
Et pulsas evertit aquas, non arma ministris,
Non regimen prodest, ligat alter pondera pinus,
Alter tuta sinu tranquillaque litora quaerit;
Hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit.
Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus,
Ille tremor ponti, magni quoque terror Hydaspis
Et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem
Iuppiter horruerat, quem fracto in gurgite Pontus
Et veneratus erat submissa Bosphorus unda,
Pro pudor! imperii deserto nomine fugit,
Ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
Ergo tanta lues divum quoque numina vidit
Consensitque fugae caeli tremor. Ecce per orbem
Mitis turba deum terras exosa furentes
Deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos
Abscondit galea victum caput atque relicto
Orbe fugax Ditis petit implacabile regnum.
Huic comes it sincera Fides et crine soluto
Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.
At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,
Emergit late Ditis chorus, horrida Erinys
Et Bellona minax, facibusque armata Megaera
Letumque, Insidiaeque et lurida Mortis imago.
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,
Sanguineum late tollit caput oraque mille
Vulneribus confossa cruenta casside velat;
Haeret detritus laevae Mavortius umbo
Innumerabilibus telis gravis atque flagranti
Stipite dextra minax terris incendia portat.
Sentit terra deos mutataque sidera pondus
Quaesivere suum; namque omnis regia caeli
In partes diducta ruit. Primumque Dione
Caesaris acta sui ducit, comes additur illi
Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.
Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles
Excipit ac totis similis Tirynthius actis.
Intremuere tubae et scisso Discordia crine
Extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore
Concretus sanguis contusaque lumina flebant,
Stabant aerati scabra rubigine dentes,
Tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora
Atque inter torto laceratam pectore vestem
Sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,
Alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,
Unde omnes terras atque omnia litora posset
Aspicere et toto fluitantes orbe catervas,
Atque has erumpit furibundo pectore voces:
"Sumite nunc, gentes, accensis mentibus arma,
Sumite et in medias immittite lampadas urbes!
Vincetur, quicumque latet; non femina cesset,
Non puer aut aevo iam desolata senectus!
Ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent!
Tu legem, Marcelle, tene! Tu concute plebem,
Curio! Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem!
Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis?
Non frangis portas, non muris oppida solvis
Thesaurosque rapis? Nescis, tu, Magne, tueri
Romanas acies? Epidamni moenia quaere
Thessalicosque sinus humano sanguine tinge!"
Factum est in terris, quidquid Discordia iussit.


Quod iam ad silvas pertinet, brevissime et distinctissime de singulis dicam et eo ordine, quo ipsa vita humana est distributa, ad cuius non tam utilitatem, ut epica poesis ceteraeque explicatae, quam ad delectationem spectant. Communiter enim demonstrativi sunt generis et versantur vel circa viventes, vel proxime mortuos. Ut autem ab initio vitae humanae ordiamur,

Epithalamium est carmen, quo nuptiae celebrantur, quo sponsi sponsaeque desideria, laudes ipsaque nuptiarum celebritas describitur. Huc pertinent: Oaristiae, quae describunt confabulationes sponsorum, et Hymenaei, seu nuptiales cantus. Apte autem

Genethliaca sequuntur, quae recens natum infantem celebrant vel a spe ipsius, vel a maioribus. Quia autem natum hominem continuo mala comitantur,

Soteria sunt, quibus nobis invicem gratulamur mala, morbos, pericula evitata.

Proseuctica item, quae sunt votiva carmina, quibus alicui bona fieri petimus, sicut et Apeuctica, quae similiter petunt fieri bona, sed sublato aliquo malo. Cum autem non nobis nati simus, sed aliis, plurimaque in vita beneficia recipiamus, si ea spectent ad doctrinam.

Paedeuteria sunt, quibus gratias agimus praeceptoribus pro institutione. Si autem rem quampiam beneficii loco familiarem accepimus,

Eucharistica sunt, quibus grates agimus. Si autem magna aliqua et singularia, quae accepimus a diis, sunt, tunc alios titulos carmen ipsum meretur.

Epibaterion ergo est species excellens eucharistici, quo gratias superis agimus, cum v. g. post longam peregrinationem vel postliminio redimus in patriam.

Epinicion est laus victoriae de hostibus vel gratiae pro victoria.

Apobaterion autem, quo discedentes utuntur ad amicos.

Panegyrici inter silvas illustres sunt, in quibus excelluit magni poeta ingenii Claudianus (nam Statius in ceteris praestitit silvis, quidquid a maximo ingenio praestari potuit). Hi etiam prorsus varietate rerum constant et laudum ex variis capitibus ductarum. Sunt autem carmina, quae dicuntur apud multitudinem congregatam vel certe dici possent. Continent autem plerumque laudationes principum vel heroum vel a tota hactenus acta vita, vel ab aliqua eius parte, cuiusmodi est consulatus quartus, quintus etc. Huc pertinere possunt laudes non tantum personarum, sed etiam rerum inanimatarum multaque magis animantium, cuiusmodi est illa laudatio canis maxime ingenio effusa a Francisco Petrarca. Quodsi divinae laudentur personae,

Hymni potius vocandi, qui sunt laudationes dei et quidem, si simpliciter laudant, ad theologos spectant, si vero allegoriam habent, tunc ad poetas theologos, non ad heroicos vel epicos spectant, cuiusmodi Orphei, Lini et Musaei sunt. Sunt autem vel evocatorii, quibus praesentes, vel invocatorii, quibus fautores nobis superos volumus. Eodem spectant opera mythologorum, ut Claudiani De raptu Proserpinae 3 libri et Hesiodi Theogonia, et magna ex parte Metamorphosis Ovidii. Haec enim praeter hexametrum carmen et sublimitatem elocutionis nihil praeterea epici habent sicuti Georgica ad philosophum oeconomum et illas, quae scripsit Lucretius De natura, ad physicum spectant, non ad poetam. Ut enim supra fuse docuimus, poetae non sunt carminum, sed fabularum.

Epicedia, si spectes materiam, postremo loco sunt inter silvas, primo autem, quoad formam. Cum enim sint nuper vita functorum laudes, non viventium, commodius poeta minusque invidiose poterit in eis iuxta possibilium et universalium speculationem vagari. Siquidem quo vetustior est materia poesis, eo liberior ei facultas est omnia ex universali idea dicendi. Quare Aristoteles maximopere historiae vetustatem commendas, ex qua fabulam contexere debet epicus. Epicedia igitur quam maxime accedunt ad epicam imitationem.

Idyllia autem sunt breves quaedam brevium actionum confictarum imitationes, sive eae sint femineae, sive heroicae, sive humanae, sive divinae. Cuiusmodi habes suavissima illa Bionis et Moschi, antiquissimorum poetarum, quamquam alii commune nomen faciunt bucolicis. Quidquid sint, erunt degenerantes species ab heroica poesi, vera tamen poesis, si imitationem habuerit iuxta possibilia et universalia, ut docuit Aristoteles.

Apologi quoquei, cuiusmodi est Batrachomyomachia Homeri, sunt vera, sed non heroica aut epica poesis, sunt enim allegoricae quaedam imitationes, humanarum actionum; eiusdem speciei Culex Maronis. Eiusdem generia adolescentes pangere conabamur in comitiis Gryphis Chodkieviciani. Cetera enim repudiamus ferme, quae in alios cecinimus, propterea quod nullum aut praeceptum, aut exemplum in fingendo securi sumus ex antiquitate. Hoc ergo unicum pro Culice solo recognoscimus.

Quomodo autem silvae conscribendae sint, Scaliger egregie ad finem libri III docuit, quomodo oratorie magis quam poetice in iis versandum sit, cum silvae omnes sint potius iuris oratorii quam poetici, in quibus omnes demonstrativi generis et deliberativi loci liberalius exhauriendi sunt dumtaxat quam in oratione soluta, ut v. g. in genethliacis laudationibus, in funebri carmine, quarum laudum capita ab optimo et doctissimo academiae praeceptore anno superiore dictata sunt in Rhetoricam Aristotelis. Nos nihil addere debemus et praeter haec, et praeter ea, quae in Scaligero sunt, nisi posse nos liberius uti in silvis huiusmodi praecipuis et insignitis figuris sententiarum, cuiusmodi sunt hypotyposes, plasmata et prosopopoeiae, quarum beneficio possumus in una panegyri ad exornandam solam elocutionem uti inductione unius dumtaxat vel alterius idealis personae, ut videre est in panegyricis Claudiani. Ceteroqui, si plures ideales addensentur aut omnino totus panegyricus vel silva iis constet, nihil sane aliud essent silvae ipsae integrae nisi integrae prosopopoeiae. Censeo ergo maturitati et iudicio antiquitatis Statioque et daudiano in his materiis tractandis inhaerendum, quae varietatem prae se ferunt laudum ideoque silvae vocandae. Nullo vero modo dicendae heroica aut epica poesis, nisi fortasse ob accidentalem hexametri carminis rationem. Ceteroqui silvas alii epigrammata etiam vocarunt, inter quos Sidonius Apollinaris, Christianorum tersissimus poeta.

 


CAPUT VIII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT X