CAPUT VI

DE PERTURBATIONE

 

Haec, ut dixit Aristoteles, est actio letifera continens terrificum quid et miserabile. De quo accuratius ad finem cap. 11 agens, dicit tripliciter accidere posse horrificum terrificimque, hoc est letiferum. I. Amicorum invicem, si se v. g. amici occidant vel unus dumtaxat alterum. II. Hostium similite. 111. Neutrorum, inter quos nihil intercedat odii vel amicitiae. Primum genus perturbationis laudat et captandum esse a poeta docet Secundum vero genus et tertium vituperat: "Itaque si hostis hostem obtruncet obtruncaturusve sit, nequaquam miserabile illud praeterquam necis ipso affectu assequotur. Idemque sequetur, si inter neutros id accidat".

Rursus dividit actionem letiferam posse contingere 1. "a scientibus et agnoscentibus, ut Euripides feciti, qui Medeam induxit necantem filios", quos esse sciverat filios, 2. "ab ignorantibus quidem vim facinoris, agnituris vero mox necessitudinem. Qualis", inquit, "Sophocleus est Oedipus et Telegonus in Ulixe vulnerato". 3. Addit modum, qui fit "per ignorantiam, videlicet debere aliquem haec facinora patrare, inter patrandum vero agnoscere. Praeter hos modos et illos, qui reduci ad hos ipsos possunt, negat Aristoteles posse alios contingere. Vel enim a sciente fit actio letifera, vel non a sciente. Rursus si a sciente, vel a iam sciente ante actionem, ut cum Medea occidit filios, et hoc Aristoteles non laudat, quia magnae perturbationis est expers et sceleratum omnino commiserationisque ideo vacuum, vel certe a nunc non sciente, sed postquam perpetrarit facinus, scituro, et hoc perturbationis genus longe praestantius est. Vel certe fit a cognoscente inter patrandum et in ipsa inchoatione facinoris, "ut", inquit, "in Cresphonte Merope filium interficere debet, non autem interficit", demittendo enim gladium signum filii v. g. agnoscit in cervice. Dat et exemplum omnium meo iudicio praestantissimum de Iphigenia, quae inter immolandum fratrem agnovit Orestem ideoque non finivit facinus. Dat vero rationem, cur huiusmodi pertubatio praestantissima sit. "Quia", inquit, "et a facinore scelus abest, et ipsa plane agnitio stuporis est plena", et facinus inchoatum inopinate non perpetratur. Lege autem de Iphigenia Ovid. lib. III eleg. 2!

Est locus in Scythiai Tauros dixere priores,
Qui Getica longe non ita distat humo.
Hac ego sum terra, patriae nec paenitet, ortus;
Consortem Phoebi gens colit illa deam,
Templa manent hodie vastis innixa columnis
Perque quater denos itur ad illa gradus.
Fama refert illic signum caeleste fuisse;
Quoque minus dubites, stat basis orba dea.
Araque, quae fuerat natura candida saxi,
Decolor a fuso tincta cruore rubet.
Femina sacra facit taeda non nupta iugali,
Quae superat Scythicas nobilitate nursus.
Sacrifici genus est, sic instituere priores,
Advena virgineo caesus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora
Nec fuit Euxinis notior alter aquis.
Sceptra tenente illo liquidas fecisse per undas
Nescio quam dicunt Iphigeaian iter,
Quam levibus ventis sub nube per aequora vectam
Creditur his Phoebe deposuisse locis.
Praefuerat templo multos ea rite per annos
Invita peragens tristia fata manu,
Cum duo velifera iuvenes venere carina
Presseruntque suo litora nostra pede.
Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
Alter erat Pylades; nomina fama tenet.
Protinus immitem Triviae ducuntur ad aram,
Evincti geminas ad sua terga manus.
Sparsit aqua captos lustrali Graia saoerdos,
Ambiat ut fulvas infula longa comas.
Dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
Dum tardae causas invenit illa morae,
"Non ego crudelis, iuvenes, ignoscite!" dixit,
"Sacra suo facio barbariora loco.
Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis?
Quodve parum fausta puppe petistis iter?"
Dixit et audito patriae pia nomine virgo
Consortes urbis repperit esse suae.
"Alter ut e vobis", dixit, "cadat hostia sacris,
Ad patrias sedes nuntius alter eat!"
Ire iubet Pylades carum periturus Orestem;
Hic negat inque vicem pugnat uterque mori.
Exstitit hoc unum, quod non convenerat illis,
Cetera pars concors et sine lite fuit.
Dum peragunt iuvenes pulchri certamen amoris,
Ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat cuique illa dabantur,
(Humanos casus aspice!) frater erat.

Alia vero, quae hic de motu dici possent non alia essent a lib. III et IV. Delectatur enim mirifice et movetur lector in fabula, si ipsae actiones vel iuxta aetatem, vel complexionem, vel ceteros fontes, de quibus egimus lib III, repraesententur. Rursus est attendendum et ad illa ad ciendum motum, quae circumstant actionem ipsam. Delectat enim nos v. g. locus amoenus pratorum, silvarum etc., movet insuper locus terrificus et horribilis, ut inferorum lib. VI, pariterque viva ipsarum personarum repraesentatio aliaque, de quibus egimus toto lib. IV. Vel enim ex natura sua sunt amabilia, v. g. tempus matutinum, subrubeum, serenum, vel sunt horribilia, ut vespertinum, nocturnum, tenebrosum; similiterque speculandum est de aliis circumstantiis actionum ipsarum. Unum addo debere nos quam maxime ipsas agentes personas quam maxime amabiles reddere variis modis et descriptionibus earum rerum, propter quas naturaliter personae placere solent. Hoc vero non est faciendum in ipso puncto perturbationis, seu actionis letiferaet sed multo ante. Hoc artificio ingeniose usus est Maro lib. IX. Ut enim postea lector gravius commisereretur occiso Euryalo, et formosissimum illum multo ante describit, ut:

Et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Aeneadum...,

deinde ab aetate, miserabile enim est cito iuvenes mori:

Ora puer prima signans intonsa iuventa,

tum a virtute amicitiae et fidelitatis:

His amor unus erat pariterque in bella ruebant.

Haec enim valde amabiles reddit homines.

 


CAPUT V

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT I Lib. IX