CAPUT XI

ENCYCLOPAEDIA PHILOSOPHICA, ASTRONOMICA, THEOLOGICA "AENEIDOS"

 

Simili ratione tota Aeneis reduci posset allegorice ad astronomiam: Aeneam esse filium Veneris, nepotem Iovis et Mercurii, quippe eos, qui nascantur sub Mercurio, Iove et Venere, felices, pios, aptos et ad bella, et ad pacem naturaliter esse. Veneris autem sidus illi plurimum favit. Itaque salvus abit e Troia, ex bello propter feminam facto. Itaque iam tum femina non nocuit eius vitae. Veneris beneficio evadit Diomedem, quia, ut notant chronographi et colligo ex computis, eo anno erat Venus in octava. Ideo humane in Africa recipitur a femina, Italiae regno potitur ob feminam. Mercurii tamen sidus, praesertim cum Iove coniunctum, ad regnum eum Italiae ex Libya impellit. Iuno autem Saturnia sola illi contraria, hoc est Saturni sidus modice in eius horoscopo regnans hos omnes eventus non potuit impedire.

Theologiam autem obliquam Maronis iam insinuavi lib. III capite ultimo.

Physicam porro insinuo in unico Mercurio, qui intellegendi vis, seu intellectus, physice insinuatur in IV et I. Ceteroqui totam quoque Aeneidem physice interpretarer, nisi commentarium in immensum excrescere vererer. Unum accipe, ad cuius exemplum cetera ipse explicabis! Iuno in I Aeolo pro gratia ventorum promittit unam quattuordecem nympharum, pulcherrimam in connubium Deiopeam. Dicunt Phoebi Auroraeque filias quattuordecem fuisse easque Iunoni nymphas attributas. Iuno aër est, aëri septem sunt attributa, septem itidem in aëre gignuntur. Aër enim est levis, mobilis, calidus, humidus, serenus, taciturnus, spirabilis. Hae sunt primae septem nymphae Iunoni, hoc est aëri, servientes. Eorum autem, quae in aëre gignuntur, prima est Iris nympha, dein tres veluti ministras addunt: Pluviam, Grandinem, Nivem. Haec est prima ex aliis septem, quam sex sequuntur: Pithon, Cometa, Fulmen, Tonitru, Exhalatio et Terrae motus. Harum quattuordecem unam Deiopeam, omnium pulcherrimam, Aeolo promittit Iuno; est enim ea in aëre facies, quae serenitas dicitur, quae maxime Aeolum trahere poterat.

Homericae Iliados lege moralem interpretationem apud Natalem Comitem cap. 23, Odysseae vero Lib. IX cap. 1

 


CAPUT X

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT I Lib. VII