CAPUT VI

ENCYCLOPAEDIA MATHEMATICARUM DISCIPLINARUM

 

Arithmetica

Intellego illam Pythagoream, quam maxime uterque poetarum de unitate ac binario, de pari ac impari suo poemati insperserunt. Putabant enim unitatem Pythagorei bonorum esse, binarium vero malorum, v. g. valetudinem in homine et in are salubritatem unitatem esse, tempestatem rursus in are et in homine morbos esse binarium, ex plurium enim contentione malum nasci. Semper ergo unitatem amat Homerus, binarium vero repudiat; vide Iliad. B 212, Odys. u 126. Utitur autem uterque numero impari in describenda rerum perfectione. Vocat enim septemplicem clipeum, trilicem loricam, septem ostia Nili terque quaterque beatos hoc est septies. Hinc septem strati ab Aenea cervi, ter centum equi Latini, trecenti Volscentis equites, tres imbris torti radios fulmini admiscet Vulcanus, propterea quod impar numerus semper est perfectior pari.

 

Geometria et geodaesia

Utriusque notitiam illa sapiunt, quae sunt apud Homerum de metatione castrorum et de caelatura clipei apud utrumque, quaeque de pictura templi Carthaginensis. Viva illa et plane geometrica sunt:

... iuvat ire et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles,
Classibus hic locus, hic acies certare sollebant.

 

Geodaesiam illa spirant:

... saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo qui forte iacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus.

 

Optice

in illo est lib. I:

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem
Prospectum late pelago petit...
Navem in conspectu nullam...

 

Cosmographia

Saepissime describit mundum:

... maria et terras caelumque profundum
... et si quem extenta plagarum
Quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.

 

Geographia

Habes in illo geographicam, quam vocant, terrarum orbis mappam, lib. enim III loca, flumina, montes, silvas, populos, regna habes descripta trium orbis partium: Asiae, Africae, Europae, passimque tota Aeneide praecipuas vel civitates, vel provincias. Videtur etiam, nescio, quo spiritu vaticinatus fuisse de novo hoc orbe lib. VI, qui ante nostram memoriam repertus est:

Extra anni solisque vias...

 

Hydrographia

Totum mare Mediterraneum, quod tum solum ferme cognitum fuit, exactissime suis cum insulis, promunturiis, portubus descripsit, cum Scylla, Charybdi, brevibus, aris. Flumina praeterea nobilissima omnia exactissime descripsit.

 

Astronomia

Praeter cometam, cui comparavit clipeum Aeneae initio X (putabatur enim veteribus astrum cometes), habes descripta cetera sidera sparsim: Hyadas, Oriona, Arctos, polum, zodiacum, aequatorem, tropicos, arcticum et antarcticum circulum, quinque caeli zonas, duodecim signa tota Aeneide. Motum etiam caeli:

Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox.

Notat vero Macrobius scientissimum fuisse mathematicarum disciplinarum, praecipue astronomices.

 

Chronographia

Computum, quem vocant, temporum non neglexit quoque in divinissimo opere. Ex illo solo collige sermone Iovis in 1:

Hinc iam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea...

 

Gnomonica

Chronographiam voco, quae tempus metitur per umbras exstruitque horologia. Huius ibi semina sparsit, immo adaequatum fundamentum:

Sol ruit interea et montes umbrantur opaci.

 


CAPUT V

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VII