CAPUT XII

UNDE ORIATUR PRIMITUS MAGNITUDO ET INTEGRITAS FABULAE

 

Et magnitudo et integritas fabulae ortum trahunt a magnitudine et integritate actionis magnae. Magnitudo rursus actionis magnae consistit in capacitate minori vel maiori actionum particularium sibi subordinatarum. Rursus et ipsa actio magna est, et actiones subordinatae magnae sunt, vel a magno eventu, vel a magnis ad illum mediis, vel a magnis eius impedimentis itemque magnis ad illum auxiliis. Impedimenta rursus et auxilia, et ipse eventus magna sunt a quantitate, ut ita dicam, personarum vel naturali ut in divinis personis, quae immensae et infinitae sunt, vel a geniorum, quae se indefinite in loco extendunt, v. g. ad spatium unius civitatis, vel ad spatium unius domus, iuxta unius cuiusque sphaeram activitatis. In humanis etiam sunt nonnullae extraordinariae molis, ut Gigantum. Vel rursus magnitudo actionis crescit ex quantitate, ut ita dicam, morali personarum, v. g. regum, heroum, fortium virorum, sanctorum. Auget magnitudinem actionis et integritatem ac magnificentiam magnitudo loci, in quo exercetur actio magna, ut Aeneas agens in inferis, in terra, in aqua, in are, in caelo, rursusque in toto orbe, in Africa, in Asia, in Europa. Eandem actionis magnitudinem auget temporis magnitudo, praecipue in epopoeia, cum Aristoteles cap. 2 doceat: "Tragoediae", inquit, "intra unius potissimum solis vel paulo plus minusve periodum actio est, quandoquidem epopoeia temporis spatio non urgetur". Suffragantur magnitudini et integritati actionis instrumentum, modus, effectus ceteraque, de quibus libro superiore egimus. Miramur vero Scaligerum, qui ex professo de poetica conscripsit, haec, quae diximus de unitate, magnitudine et integritate fabulae, ne somniasse quidem, sicut neque de illis, quae de universalitate diximus et possibilitate tribus integris libris. Immerito ergo contra Aristotelem non tam argumentatur, quam declamitat, cum illum re vera videatur non satis intellexisse vel certe illius praecepta in Marone non potuisse recognoscere. Monemus vero semel neque quattuor insequentium librorum materiam eum vel primis attigisse labris.

 


CAPUT XI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT I Lib. VI