CAPUT VII

DE MEDIIS ET VIIS EPISODIORUM

 

Consideratis terminis episodiorum, a quo et ad quem digrediamur, restat ut viam ab illo ad istum ostendamus, hoc est occasiones, opportunitates, modos episodiorum.

I. Si ad res futuras digrediamur, harum sunt tres viae. 1. via sermo divinus, solus enim Deus futura novit. Sic lib. I futuram historiam Romanam Iuppiter, lib. X Venus et Iuno bellum Punicum praenuntiant. 2. via ad futura digrediendi sunt sermones vel renuntiationes geniorum, multa enim naturaliter eventura praenuntiant. Huc revocantur eorundem geniorum picturae, caelaturae, variegaturae, somnia ab illis immissa, portenta, prodigia aliaque id genus. 3. via ad futura digrediendi sunt vaticinia homonym, qualibus plenam habes Aeneidem, et potissimum lib. VI (Anchises id facit). Huc revocantur phaenomena et revelationes vel immediate per Deum, vel mediate per genios.

II. Si ad res praeteritas digredimur, via erit excepto Deo vel geniis, vel revelationibus sermones homonym, praesertim senum, his enim decore tribuitur loquela de praeteritis. Sic Euander lib. VIII episodice commemorat notitiam suam olim cum Anchise. Huc revocantur sculpturae, picturae aliaque id genus, ut libri, monumenta, epistolae, quae etiam possent introduci ab epico, ut mirer hoc solum neglectum fuisse a Marone pertinens ad vitae humanae negotiationem.

III. Si ad res praesentis temporis, ea per directa episodia solemus describere. Sicut ludos describit in V, lustrationem annorum in fine VII, quamquam idem modus etiam rebus praeteritis semel a Marone accommodatus est initio IX, de promisso Iovis facto Cybelae de conservandis navibus Aeneae.

IV. Si ad res praesentes tempore, sed loco absentes digrediamur, praeter sermonem directum et epistolarem video quendam novum modum, quo repraesentar, possent nimirum si visibiles in are species angeli boni vel mali ita disponant, ut per eas res absens videatur, hocque apte a poeta describatur. Ita aliqui sanctorum patrum res absentes viderunt, ita iuxta interpretes nonnullos, Christum cum tentaret, diabolus ostendit ei in uno loco omnia regna mundi effictis speciebus visibilibus in illo loco vel aris parte, ubi Christus stabat; eodem modo nonnulli theologorum docent Christum in instanti hausisse experimentalem scientiam. Huc pertinent opera magorum, quae etiam imitandi erit occasio in epica poesi, ut si aliquis magorum eventum aliquem impediat actionis magnae.

Modi autem digrediendi alii sunt directi, cum poeta in ipso contextu totius actionis digreditur ad locum aliquem, v. g. insulam, templum, civitatem describendam, ut de abscissa Sicilia ab Italia interveniente mari. Alii sunt obliqui, ut cum poeta quasi aliquid aliud agens episodium instituit. Describens portam templi v. g. in VI narravit totam Icari fabulam. Alii vero sunt directissimi et quasi ex proposito, cum poeta expresse proponit se digressurum vel saltem implicite lib. IX:

Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris
Avertit...?

Opportunitas vero episodii duplex est: altera conficta, cum v. g. confingit poeta nomen alicuius personae (poetae enim est, ut docet Aristoteles cap. 7, nomina imponere) ex eoque ficto nomine digreditur ad episodium v. g. derivandae alicuius familiae, ut lib. V:

... Mnestheus, genus a quo nomine Memmi...
... Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen.

Eadem diximus iam de nomine montium Palinuri, Miseni, Caietae. Alia vero est opportunitas assumpta et oblata simpliciter v. g. lib. VI naturali Cumaei antri situ et profunditate utitur Maro tamquam occasione episodii texendi descendentis illae Aeneae ad inferos. Generalissime vero loquendo, si episodium erit penitus extraordinarium et mirumi tunc opportunitatem suam, sive exigentiam sui trahet ex fonte difficilis, de quo egimus lib. II cap. 6. Si vero texenda erunt ordinaria, tunc trahentur ex fonte facilis, iuxta caput exigentiae possibilium ordinarie actionum, de quibus fuse toto libro III. Reliqua, quae de episodiis dicenda essent hoc loco, v. g. de epiphonematis:

Tantae molis erat Romanam condere gentem vel de gnomis, quas solent epici ponere post aliquam actionem descriptam, iam egimus lib. II de Characteribus lyricis et lib. I De sententiarum figuris cap. 3 et 4.

 


CAPUT VI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VIII