CAPUT IV

IMITATIO POSSIBILIS LOCI

 

Ornatam iam egregie personam in loco aliquo statuamus! Is enim et agenti ipsi, et actioni necessarius. Duplex autem est: universalis vel particularis. Universalis est theatrum quoddam actionis heroicae. Is est mundus. Vide enim a Marone collocatum Aeneam, non in terra modo, sed etiam in are, immo in nube, tum in aqua libris prioribus sex, dein in terra libris posterioribus, immo etiam in inferis lib. VI, immo et in caelo collocat illum per sermonem Iovis lib. I et XII. Theatrum tamen ordinarium exhibuit illi breviter:

... et terris iactatus et alto.

In terris rursus omnibus, in Asia libro II, in Africa I et IV, in Europa libris reliquis. Triumpho re vera cum Marone meo, qui omnem possibilem universalitatem etiam in hac parte servavit. Particularis vero locus est, cum eum nunc in nemore aliquo, nunc in monte, nunc in flumine ponit. Duplex adhuc locus est: alter naturalis, ut spelunca, mons, silva, et haec exquisitius etiam, maxime si amoena sint, imitanda erunt, sub hac regula universali, ut quanto rariora erunt vel certe amoeniora et admirabiliora, tanto diutius describantur. Sic spelunca lib. VI, sic Amsancti valles lib. VII, infernus et Elysii campi lib. VI, silva lib. IX. Alius vero locus est artificialis, ut civitas, templum, portus, qualem describit lib. I. Hoc etiam universaliter tenendum est, ut quasi gratia illustrandae actionis et propter necessitatem similia describantur; ceteroqui perdunt gratiam et puerilitatis arguunt. Contra, si brevissime describantur, mirifice afficiunt:

Errabat silva in magna ... (lib. VI)

...iacuitque per antrum
Immensum... . (lib. III)

Ante urbem in luco... (lib. VIII).

Vide, quam addidit amoenitatem actioni ex loco! Sicut e contrario, maestae et tragicae actioni locus horridus assignandus est, ut poenis inferorum in VI. Ipse enim locus, ut et in picturis contingit, nescio quomodo illuminat et personam, et actionem. Placet mini, nescio cur, illud:

Primus ab adversa conclamat mole Caicus.

Placet Acestes ex monte contemplans in V itemque Aeneas e scopulo naves Troianas. Placet Turnus initio IX in valle sedens. Annota praeterea nomina quoque locorum antiquissima consideranda esse! Possunt enim dare opportunitatem multarum fictionum, ut ingeniosissimo Maroni montes vel portus: Caieta, Misenus, Palinurus, dederunt occasionem horum omnium sepeliendorum in iisdem locis. Quare et hic sollertem oportet esse poetam, ut nomina fluviorum, montium, nemorum, civitatum aliorumque huiusmodi vel traducat ad appellandos homines, vel e contrario, nomina personarum traducat ad appellandas res, sicuti Ardea civitas dedit occasionem fabulosae illius metamorphosis. Immo et vetustioribus poetarum herbarum nomina, fontium, florum, ut narcissi, hyacinthi, dederunt occasiones plurimas texendi fabulas. Effectus etiam naturales illi quidem, sed rari et extraordinarii locorum certorum eandem praestabunt opportunitatem quaedam theologica confingendi. Sic Maro ex Amsancti vallibus, quod olerent gravissime, sumpsit occasionem fingendi ibi esse spiraculum inferni, sicut ex motu Inarimes et incendio Aetnae naturali fingendi sub Aetna iacere Enceladum, sese in latera vertentem. Similia etiam poterit audere Christianus epicus, dummodo id faciat ad normam possibilium contentorum in Bibliis et cum iudicio probabilitateque. Consideranda praeterea in loco commoditas ad agendum, longinquitas, propinquitas, longitudo, altitudo, profunditas, spatium, angustiae, celebritas, antiquitas resque in eo gestae, id vero totum ad exornandas ipsas actiones et captandam fingendi occasionem. In illis vero quam maxime immorari debet, quos raro vel quales homines viderunt, vel quos horrent maxime, vel in quibus vellent commorari. In horum descriptione maximi poeta ingenii Papinius Statius ita excelluit, ut in huius particulae epicae descriptione non reliquos modo poetas vicerit, sed etiam ipsum Maronem victurus fuisse videatur, si illam divinam locorum universalitatem in Thebaide comprehendisset, quam divinissimus Maro comprehendit. Nulla enim est pars naturae, quam non descripserit et quodammodo rursus non condiderit, ut eius Aeneidem iure merito soleam appellare mundum novum, sive orbes caelestes spectes, sive elementa eorumque regiones, sive cosmographiam trium orbis partium, sive inferi et Elysiorum camporum descriptionem. Papinius tamen in iis singularibus, quos descripsit, miram assecutus est maiestatem. Proinde in hoc solo magnopere tibi illum commendamus.

 


CAPUT III

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT V