CAPUT XVII

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR A DEO

Ad horum etiam universalitatem quam maxime attendendum est epico. Actio enim ipsa magna herois communiter civilis est et ad res publicas pertinet ideoque peculiarissime a divino auxilio dependet, quod etiam habet universalitatem quandam divinarum actionum. Hae porro actiones duplices sunt, aliae, quae sunt 'ad intra', quae nimirum respiciunt ipsum Deum et terminantur in illo, ut generatio Filii et spiratio Spiritus Sancti. Hae actiones non erunt introducendae epico per modum actionum, nec enim sunt iuvantes, nec impedientes in genere actionum, sed tantum in genere obiecti fidei. Introducendae ergo erunt tamquam obiectum contemplativi herois eiusque religionis, conversionis, theologiae et universim ceterorum habituum, qui pertinent ad contemplativum. Aliae vero actiones divinae vocantur 'ad extra', quae nimirum terminantur in ipsis creaturis easque respiciunt, ut creatio mundi, conservatio regnorum, excidia imperiorum, permutationes rerum. Harum actionum ius erit penes actuosum heroem introdueendaeque erunt per modum actionum vel iuvantium heroem, vel impedientium in aliqua parte actionis magnae. Et quidem ut humanarum actionum possibilium certos fontes proposuimus, iuvantium vel impedientium, ut sexum, aetatem, offidum, artem etc., ita et in Deo ipso iuxta nostrum discurrendi modum certos similiter fontes agendi et vel iuvandi, vel impediendi heroem inveniemus.

Duplices ergo actiones considero in Deo: alias positivas, quae non habent obiectum nisi honestum intrinsece, alias permissivas, quae honestissimae pariter sunt, liberis tamen agentibus praestant concursum ad actiones incuriosas, v. g. in heroem, sicut etiam cum Deus permittit aliquem peccare. Permissive ergo habebunt se per modum impedientium ordinarie. Dabunt enim auxilium ordinarium, naturale ad impediendum in actione magna heroem a quopiam, v. g. scelerato, sicuti Iuppiter sciens volens fingitur permittere lunom et Aeolo excitare tempestatem in Aeneam, Cupidini detinere illum penes Didonem, Allecto excitare contra illum in Italia bellum iniustum. Hae ergo deae omnes impedientes heroem correspondent cum actionibus suis divino auxilio vel concursui permissivo contra heroem. Iuppiter vero ipse iuvans, Mercurius hospitium Aeneae praeparans, Yenus Aeneam periculis eripiens ceteraeque deae iuvantes correspondebunt positivo auxilio divino, efficaci cum actionibus adiuvantibus in ordine ad eventum actfonis magnae. Ut vero in hominibus iuvantibus vel impedientibus fontes agendi sunt: sexus, aetas, necessitudo, dignitas, offidum etc., sic in Deo certa attributa, non illa quidem absoluta, quae ipsum Deum respiciunt, ut unitas, simplicitas, infinitas, immensitas, aeternitas, sed respectiva, quae res creatas respiciunt, ut sapientia Dei, providentia, praesciendi et praedestinandi vis, potentia, iustitia, misericordia, quae attributa concipimus iuxta nostrum intellegendi modum tamquam fontes agendi circa res creatas, ut eis providendi, eas conservandi, iuste, misericorditer se erga homines gerendi. Ex his fontibus petenda est possibilitas vel permissivarum actionum, vel positivarum et quae ex eis. consequuntur, ut prosperi vel calamitosi eventus actionis magnae in aliqua parte ipsius. Ex his confingendae revelationes possibiles, apparitiones sacrae, somnia ab angelis immissa, portenta, signa, prodigia et mirabiliores effectus omnibus fabulosis Homeri et Maronis actionibus. Neque obest, quod haec ipsa attributa videantur minime fontes esse agendi aut habitus, cum sint essentialiter ipse Deus. Sapientia enim Dei, iustitia, misericordia ceteraque attributa non sunt accidentia Dei, ut in hominibus contingit vel angelis, sed penitus realiter sunt ipse Deus. Non, inquam, hoc obest, immo prodest potius. Nam hinc sequitur posse illa introduci non tamquam accidentia vel ideales personas, sed tamquam veras substantias agentes, cum attributa Dei sint ipsa substantia Dei, non sicut sapientia vel constantia, vel vigilantia alicuius herois, quae sunt accidentia vera. Et quidem peculiarius asserimus de duobus, sapientia nimirum et caritate, seu amore divino, posse haec tamquam substantias agentes introduci ab epico poeta, cum non modo sint ipsa Dei substantia, sed etiam sint proprii tituli personarum divinarum, sapientia Filii, amor Spiritus sancti. D. enim Paulus Filium vocat Sapientiam Patris, d. vero Ioannes Deum vocat Caritatem. Immo et ceteris attributis divinis idem concedi potest, ut iustitiae, misericordiae, praesertim cum a regum et poetarum sapientissimo Davide fuerint inductae tamquam personae agentes. Misericordia, inquit, et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt. Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. At sapientiam alicuius herois, iustitiam, vigilantiam huiusmodique alia accidentia tamquam agentes nullo modo introducere poterimus, cum his non possit attribui actio tamquam substantiae operanti. Sapientia enim, vigilantia ceterique habitus hominum non agunt, sed potius per illa nos ipsi agimus, nulloque modo participant naturam personae, cum sint illi potius contradistincti tamquam accidentia sua substantiae. Non latuit hoc veteres poetas ideoque nusquam vigilantiam aut constantiam alicuius herois per modum agentium personarum introduxerunt, sed ad summum virtutem, pietatem, ut apud Statium, habes non tamquam ideas quasdam, sed tamquam deum vel ad summum attributa quaedam dei illo modo, quo explicavimus, agentia. Unde Athenienses misericordiae, iustitiae, paci, Romani virtuti, felicitati, saluti cetensque aras et templa erexerunt. Immo et de Vergilii ac Homeri sensu mihi ferme constat illos per Iunonem, Mercurium, Venerem, Yulcanum, Dianam, Minervam non intellexisse deas vel deos diversos, sed diversa unius attributa, vel potius Iovem ipsum sub hisce variis titulis varie agentem. Uterque enim fabulosam omnem theologiam ex Orpheo et Musaeo deprompserunt, antiquioribus se poetis et theologis. Hi vero senserunt expresse Martem, Neptunum, Iunonem, Venerem, Mercurium, Minervam ceterosque omnes deos nihii aliud esse nisi titulos unius Iovis, re autem ipsa unum vere esse deum. Ita enim disertissime Orpheus in Minore Cratere:

Mars bellum, pax alma Venus, mortalibus ipse
Comiger est Bacchus convivia laeta frequentans:
Aurea iustitiamque Themis rectumque tuetur,
Sol est mox idem contorquens spicula Apollo
Eminus et peragens, et divinator, et augur;
Morborum expulsor deus est Epidaurius. Ista
Omnia sunt unum, sint plurima nomina quamvis.

Idem canit Hermesianax:

Mercurius, Iuno, Vulcanus, Iuppiter et Pan,
Diana et Phoebus iaculator sunt deus unus.

Quomodo autem id senserint veteres vel explicare potuerint, docet d. Augustinus lib. IV De civitate Dei cap. 11 pag. 45. Clemens vero Alexandrinus in Paraenetico docet eiusdem sententiae fuisse Musaeum, antiquiorem Homero, et insinuat Plato Phaedone. Videtur autem expresse Vergilius secutus fuisse quam maxime Musaeum poetam et Orpheum. Hos enim solos lib. VI inter theologos et sacerdotes collocat in Elysiis campis, Orpheum quidem:

Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum,

deinde longe magis Musaeum veneratur tamquam theologum et optime inter omnes animas res de futuro statu theologicas intellegentem fingitque illum interrogari a Sybilla de iisdem vocatque illum optimum:

Quos circumfusos si est affata Sibylla,
Musaeum ante omnes - medium nam plurima turba
Hunc habet atque humeris exstantem suspicit altis -
'Dicite, felices animae, tuque optime vates,
Quae regio...'

Verisimiliter ergo in sua poesi Vergilius secutus est theologiam Musaei et Orphei, unum esse dumtaxat deum, unum Iovem, qui tamen appelletur et Mercurius, et Iuno, et Venus etc. Per Iunonem ergo intellexit Maro ipsum Iovem Aeneam exercentem adversis rebus et crebrae occasionem patientiae dantem ad augendam herois virtutem. Per Venerem vero intellexit eundem Iovem peculiariter eidem Aeneae providentem, ne in hisce adversis caderet. Per Mercurium signincavit eundem Iovem intellectum Aeneae illuminantem ad contemnendas voluptates. Sicque de ceteris. Proinde ingeniose Iunonem et Venerem initio X litigantes introducit coram Iove ipsumque Iovem illas. conciliantem, ut insinuaret deum non habere contrarias voluntates et ad unum certum semper inclinare finem et eventum actionis magnae heroicae, etsi cum quadam peripetia et perplexis antecedentibus eventibus. Per Penates vero apparentes Aeneae in somnis lib. III et Tiberinum initio VIII intellexit bonos genios, illos quidem ipsius Aeneae custodes, hunc vero totius Italiae genium, revelantes heroi voluntatem Iovis. Rursus per Allectum, per Tisiphonem, per Diras in XII malos intellexit genios permissu Iovis agentes.

Animadvertis ergo, quam recte poeta Christianus et penitus ad unguem exclusa sola impietate, magnificentius etiam possit eandem formam consectari epicae poeseos, non tantum quoad actiones humanas, artis, naturae, geniorum, sed etiam quoad divinas, id quod toto libro prosecuti sumus.

 


CAPUT XVI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT I Lib. IV