CAPUT XVI

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR A GENIIS

Non agimus hic de intellegentiis, ut sunt motriees caelorum, sic enini sunt causae universales naturales, sed agimus de geniis bonis et malis, ut sunt custodes hominum vel rerum creatarum omnium sive in ordine aliquo, sive in individuo. Huius actio est ut genii in bonum vel malum quocumque modo inclinare voluntatem, sive physice et occulte per affectionem phantasiae motis humoribus, sive directe per suggestiones, sive in somno, sive in vigilia. Huius etiam actionem non desiderabis in Marone. Inducit enim actionem geniorum, quoties aliquae magnae actiones et difficiliores vel malae, vel bonae imitandae sunt. Nisus ergo arduum quid in IX aggressurus:

... dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?

Saepe enim inter se genii etiam ipsi contrarii sunt, et boni, ut libro superiore ostendimus in Angelo Persiae, et mali; saepe etiam concordant. Eadem enim Allectum in VII et Tumum, et Amatam stimulat. Hic vero Christiano poetae magnus sese aperit campus ad actiones pugnantes vel consentientes, iuvantes vel impedientes actionem herois describendas. Ut enim poetae Tisiphonem, Allectum, Megaeram, malos genios, sic Christianus vel iisdem nominibus, vel aliis eosdem introducere poterit agentes. Ut rursus veteres genios custodes montium, fluminum, vallium, fontium, silvarum per varias fictiones introducebant titulis Dryadum, Hamadryadum, Oreadum, Silvanorum, Satyriscorum, Nereidum, Naiadum, sic noster poeta theologus maiori etiam et maiestate, et varietate poterit agentes angelos introducere praefectos iisdem naturae partibus. Ut autem ex theologia habemus, praesunt etiam certi quidam elementis ipsis, ut toti sphaerae aquae, sphaerae ignis, mediae, infimae et supremae aeris regioni. Quod sane incredibilem dabit copiam fictionum, si loco Neptuni, quem aquis praefecerant veteres, Aeoli, quem ventis, Vulcani, quem igni, introducamus angelos, universaliores elementorum custodes, addamusque ea possibilia, quae probabiliter ad eiusmodi custodiam consequuntur, sicuti si eos describamus ea sperie, qua in sacris libris exprimuntur, et cum iis signis antecedentibus et consequentibus, quae habes in decursu historiae sacrae, venti, turbinis, procellae, tubarum, fulgurum, tonitruum, nubium. Habitus etiam angelorum egregie descriptus quantam efficeret pompam (Ezech. 28): Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore. In deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx, et berillus, saphirus et carbunculus et smaragdus. Aurum opus decoris tui et foramina tua in die, qua conditus es, praeparata ∂wit. Tu Cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti. Quis deorum vel dearum, vel geniorum in scaenam epicam umquam pari maiestate productus est? Rursus pro Luna, Mercurio, Venere, Iove, Saturno, quos antiquitas caelis praefecerat deos, an non magnificentius introducere posses angelos, motores eorundem caelorum, si et eis solia, sceptra, thronos, coronas, cyclades attribuas, siquidem Throni, Dominationes, Potestates vocantur? Quod vero ad actiones pertinet Iovis omnia commoventis, fulminantis, hoc sane sacri libri attribuunt MichaŽli Archangelo: in eius nimirum descensu ad terram orbem terrarum tremuisse; motus etiam terrae et fulgura divini sepulcri custodibus angelis attribuitur. Pari ratione Neptuniae tempestates, Aeolia ventonun vis, ubertas terrae, inclementia aŽris ceteraque opera extraordinaria naturae an non possent cum iudicio iisdem angelis attribui, naturae custodibus?


CAPUT XV

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XVII