CAPUT XIV

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR AB AFFECTIBUS ET MORIBUS

 

Haec est omnium potissima inter has, quas iam explicuimus et adhuc explicaturi sumus, universalitas actionum, quae petitur ex moribus, ut ipse Aristoteles testatur, qui praecipuum habere locum in fabula mores docet. Ideoque duo philosophorum numina, Aristoteles et Plato, vel ideo divinissimum appellant Homerum et maximum omnium poetarum, quod poesin suam maxime moribus asperserit. Quod aliquoties leges apud Aristotelem in lib. de Poetica. Primo autem praemittendae sunt doctrinae quattuor ex capite 12 ex eodem Aristotele petitae, ad tractationem morum in fabula necessariae.

I doctrina, ut mores probabilitatem potius prae se ferant, quod sane maxime in epica servandum est. Haec enim, ut idem Aristoteles docet, est praestantiorum imitatio. Addit vero mores probos in uno quoque genere hominum exprimi debere. "Nam et mulier", inquit, "proba est, et servus, tametsi fortasse hoc deterius, illud omnino improbum est". Et quidem hanc primam doctrinam, hoc est mores in uno quoque genere hominum exprimi debere, probos praecipue, iam docuimus primi, ni fallor, praeteritis capitibus. Nam Scaliger praeter genus sexus et aetatis nihil ferme distincte, ut nos fecimus, persecutus est. Itaque nihii ab eo, praeter aliquot exempla 3 et 4 capitis mutuati sumus. Cetera etiam, quae adhuc explicaturi sumus, neglexit.

Il doctrina est, ut mores ipsi convenientes sint, aliud autem est mores esse probos et convenientes. "Fortitudo enim", inquit, "mos est. Sed esse vel fortem, vel prudentem utique mulieri non convenit". Quod iam insinuaveramus lib. II capite l, cum femineas actiones negavimus posse esse argumentum epicae poeseos. Quae autem et quales actiones qualesque mores convenientes sint uni cuique hominum generi, iam praeteritis capitibus explicuimus et adhuc explicaturi sumus.

III doctrina est, ut ipsi mores constent sibi, hoc est continuatio quaedam in illis et constantia servetur in imitando. Semper v. g. sit pius Aeneas, Turnus semper ferox, Latinus semper lentus, Mezentius semper impius, nisi fortasse personae quoque ipsae mutentur in eo, in quo sunt fontes dissimilium actios num. Aliter v. g. se agat Ascanius puer, dum in II manu ducitur a patre, aliter adolescens in IV, dum venatur, aliter adolescentior in IX, dum sternit Numanum. Mutatur enim fons exigentiae possibilis actionis, qui est aetas ipsa.

IV doctrina est, ut mores aequali semper tenore procedant, quod explicat ulterius. "In moribus", inquit, "sicut in ipsa rerum compositione, tum necessarium, tum verisimile exquirendum est. Atque etiam necessario verisimilique ordine cuncta procedant". Hoc ciarius explicabimus sequentibus libris. Nunc ad propositum veniamus!

Mores ergo sunt affectus animalibus cognati, ut quidam philosophantur, vel potius habitus ipsi et facilitas animi per habitum acquisita bene vel male moraliter operandi. Affectus vero sunt inclinationes quaedam animi vel abhorrentiae, ut praecedunt actiones ipsas ita, ut sint actus primi interiores. Iracundia ergo mos est, irascentia affectus, seu actus interior. Exterior enim actus est caedes v. g. consequens. Annoto ergo primum, quod ad affectus primo primos, eos etiam heroi ipsi attribuendos esse, sicut attribuit Maro Aeneae motum primo primum volentis occidere Helenam. Ceteroqui leniendos statim eorumque etiam victoria exprimenda. Similis motus primo primus timoris ex audita Polydori exstincti voce exortus:

Obstupui steteruntque comae...

Victus est ilico prudentia in III. In vitiosis vero hominibus laxandi sunt, ut vides in irascente Turno et in Didone toto libro IV. Singulos iam in particulari consideremus!

 

AFFECTUS

 

Affectus amoris

Actiones amoris in patriam, cives, parentes, consanguineos, beneficos recensuimus lib. II cap. paenultimo. Hic amorem illum irrationalem consideremus! Cui exprimendo divinus poeta lib. IV integrum dedit, ut de eius vitiis et periculis humanum genus erudiret. Hic auribus primum hauritur, deinde oculis. In fine ergo I miratur Dido Aeneam, audit loquentem:

... haerent infixi pectore vultus
Verbaque...

Nihii in hoc affectu mediocre, omnia conatur. Dat ergo Dido etiam regnum Aeneae et nunc ducit Aeneam per civitatem, nunc extra cum eodem venatur. Superstitiosus est etiam magice, ergo:

Pectoribus inhians spirantia consulit exta.

Qui illi sunt implicati, si praesentes sunt, nihil illis stabilius:

... pendetque iterum narrantis ab ore,

is vero absentes, nihii instabilius. Errat ergo Dido per totam urbem. Quin etiam rem amatam ante oculos fingimus, si absit:

Sola domo maeret vacua stratisgue relictis
Incubat, illum absens absentem auditque videtque.

Mirum illud:

Incipit effari mediaque in voce resistit.

Rerum ceterarum neglegentia consequitur:

Non coeptae assurgunt turres...

Privati vero re amata etiam, ut Dido,

Mortem orant, taedet caeli convexa tueri...
Decrevitque mori...

Intercedunt convicia incuriosissima:

Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
Perfide...

Perpetuae vero suspidones et vigiliae super amatam rem:

Regina e speculis ut primum albescere lucem
Vidit et aequatis classem procedere velis...
At regina dolos (quis fallere possit amantem?)
Praesensit motusque excepit prima futuros.

Cetera privatim expende!

Omnia autem in affectibus exprimendis etiam minima observanda sunt, sive quae indicia illorum concernunt, sive quae effectus ulteriores: pallor faciei, tremor corporis, nictus oculorum. Demum universalis semper idea unius cuiusque affectus sigillatim exprimenda. Hoc docuit Aristoteles cap. 12. "Par", inquit, "fuerit nos ab excellentium pictorum more non discedere; qui dum proprias verisque simillimas imagines referre student, pulchriores sane depingunt; ita etiam poeta iracundos videlicet desidesque dum unitatur, huiusmodi alia circa mores habentes, probitatis quidem atque iracundiae sibi exemplum proponere debet". Per exemplum enim iracundiae intellegit signate universalem iracundi hominis v. g. ideam. Subdit exemplum Homeri, qui Achillem tamquam universaliter fortem imitatus est. Addit deinde: "Haec profecto servare oportet insuperque sensus ipsos, qui poeticam consequuntur, praeter illa, quae necessaria sunt". Quasi diceret non illa tantum imitanda sunt v. g. in irascente, quae omnino necessaria sunt ad naturam irae, sed etiam sensus omnes exprimendi sunt, quicumque poeticam consequuntur, noc est quicumque confingi possunt. Praxim huius universalis praecepti iam explicuimus in Didone. Sed tu, quaeso, diligentissime expende initium XII, ubi in Turno affectuum ferme ommum ideas exprimit! Observa praeterea, cum affectus vehementiores fuerint, neque in uno sistendum esse, sed plurimos exprimendos:

Obstupuit varia confusus imagine rerum
Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
Imo in corde pudor mixtoque insania luctu
Et furiis agitatus amor et conscia virtus,

neque servandum esse tum temporis tenorem, sed quaedam inconstantia actionum ad eorum varietatem consequentium exprimendam. Praxim autem horum ut insinuernus universaliter, dabimus exempla ex toto Marone omnium specierum. Motus ergo animi vel est ad bonum praesens et est voluptas, vel ad malum praesens et est tristitia, vel molestia, vel ad bonum futurum et est cupiditas, vel ad malum futurum et est metus. Horum rursus species sunt diversae.

Affectus ad voluptatem pertinentes

l. Amoris expressum iam habes in Didone. 2. Gaudii actiones in Ascanio equitante in IV. 3. Laetitiae in Aenea suos incolumes speculante ex nube in templo Didonis lib. I. 4. Delectationis lib. VIII in Vulcani cum Venere colloquio et in Didone:

... pendetque iterom narrantis ab ore,

ut omittam crimen speluncae. 5. Malevolentiae, quae pascitur alienis malis, in Turno plerosque occidente:

Italiam metire iacens!

Affectus ad molestiam pertinentes l. Invidentiae actiones, quae est aegritudo ex praesenti bono alicuius, habes in Drance in XI,

... quem gloria Turni
Obliqua invidia et studiis agitabat amaris.

2. Aemulationis, in Pallante cum Tumo congrediente. 3. Obtrectationis, quae est aegritudo concepta de bono alterius, quod etiam ipsi habemus, in Turni conviciis. 4. Misericordiae, quae est aegritudo ex alterius calamitate, habes in Aenea, quem Priami miseret inil et Achaemenidis in fine III, et saepe alias. 5. Luctus, qui est aegritudo ex alterius morte, habes actiones in Aenea, Acoete et Euandro, deplorantibus Pallantem in XI. 6. Maeroris, qui est aegritudo flebilis in casu nostro, habes actiones in Didone in fine IV 7. Aerumnae, quae est aegritudo ex labore corporis, habes in Aenea lasso plurimisque morientibus libris quattuor posterioribus. 8. Lamentationis, quae est aegritudo cum eiulatu, habes in matre Euryali lib. IX, ubi, quaeso, diligentissime singula ex-pende! 9. Sollicitudinis, in Aenea ipso VIII initio. 10. Desperationis, in fe-minis lib. V navem incendentibus et lib. XII suspendente se Amata.

Affectus ad cupiditatem pertinentes

l. Desiderii habes in Didone toto IV, in Ascanio venante. 2. Spei habes toto lib. V in certaminibus. 3. Contentionis habes in senatu Latini lib. XI. 4. Lenitatis habes in Latino rege initio XII et in VII. 5. Irae, odii, indignationis, excandescentiae, quae sunt cupiditates aliis mała volentes, habes in Iunone tota Aeneide, in Pyrrho lib. II, in Tumo, in Mezentio.

Affectus ad metum pertinentes

l. Formidinis, quae est timor permanens cum certitudine mortis, habes actiones in Tumo ad finem XII. 2. Conturbationis, quae est metus excutiens animi consultationem, lib. II in multis et initio XII in Turno. 3. Pavoris, qui est metus mentem dimovens, habes saepe: in Tumo evigilante lib. VII, in Aenea initio III fruticem cruentum avellente. 4. Exanimationis, in Euandro lib. VIII, quem cum Pallanti valedixisset,

... famuli collapsum in tecta ferebant.

Pudoris et verecundiae, qui est metus infamiae, in Lavinia, immo et in Didone, sed in solo fine I et initio IV. 6. Pigritiae, quae est metus laboris imminentis, in Diomede in XI respondente per Venulum nolle se congredi cum Aenea et in cunctante Latino in VII:

Abstinuit tactu pater aversusque refugit.

Et haec de affectibus.

MORES

Hos cap. 4 de Poetica Aristoteles sic definit: "Mores dicimus, secundum quos agentes tales esse dicimus". Ait autem morum expressionem secundo loco esse necessariam post expressionem actionum. Idem insinuat ibidem pag. 265: "Non ut imitemur mores, in actione versamur, sed per actiones mores complectimur"; et paulo post: "Itaque actionis imitatio est tunc per hanc potissimum agentium". Quasi diceret: Primo loco imitamur actiones, secundo loco mores per ipsas actiones, tertio loco personas per utrumque, sed potissimum per actiones imitamur. Id quo pacto fiat in praxi, brevissime in Marone indicabo. Primo itaque, quod observavit Scaliger, divini vir ingenii, cum Maro noster et Achillis fortitudinem cum ceteris virtuosis actionibus, et Ulixis prudentiam cum ceteris habitibus scientiarum et artium exsprimere conaretur in Aenea, illius temeritatem ademit et istius versutiam transtulitque temeritatem in Turnum, versutiam vero in Sinonem. Ceteros vero mores bonos et ex iis actiones deductas iam Aeneae libro superiore ascripsimus. Quod ad malos attinet, haec breviter delibamus. Superbos habes in Numano lib. IX. Avaros habes in rege Thraciae interficiente Polydorum initio III et Pygmalione lib. I. Iracundos in Turno, Didone, Mezentio, Iunone, Allecto. Gulosos in Polyphemo, Harpyis, Caco. Ebriosos in Bitia lib. I et Rhamnete ceterisque lib. IX vinum per vulnera cum sanguine reddentibus. Luxuriosos in Didone lib. IV et Vulcano in VIII. Invidos in Drance. Iactabundos in Salmoneo. Pusillanimes in Mago suppliciter se ad pedes Aeneae sternente. Astutos, dolosos, mendaces in Sinone. Periuros in sacerdote violante foedus lib. XII. Impios, crudeles, iniustos in Mezentio. Ceteram turbam vitiorum habes lib. VI, quae in inferis exhibet Maro.

Et quoniam de his, quae appetitum et voluntatem afficiunt, satis egimus deque eorum actionibus, superesset etiam actiones intellectus et ingenii explicare. Sed hoc fecimus lib. superiore in contemplativo Aenea et lib. III cap. 10.

 


CAPUT XIII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XV