CAPUT V

POSSIBILES ACTIONES UT EXIGUNTUR A CONSANGUINITATE

 

Eadem in his lex tenenda epico est exprimendaque omnia consanguinitatis genera, cuilibetque attribuendae actiones iuxta universalem perfectionem, v. g. filii ut filli, non ut Ascanii, vel Metabi, non ut Metabi, sed ut patris. Perinde enim progrediendum est in his universalibus attributionis, seu analogiae, sicut proceditur in universalitate simpliciter perfectionis heroicae, ut scribatur de Aenea non ut Aenea, sed ut de heroe. Disce hanc porro universalitatem ex ipso Marone, quam singulas actiones universaliter iuxta ideam bonas singulis attribuerit consanguinitatis partibus, vel certe vitiosas ad docendam in communi et illustrandam humanam vitam! Sed in his brevissime immorabimur et tantum loca, ut privatim legantur, insinuabimus.

Pater

Bonus quidem in Euandro Dauno, Latino et singularissima quadam ratione in Metabo est adumbratus. Cuius virtuosas actiones ut patris lege lib. XI! Nam et conservat Camillam et educat egregie, et ceteris patris officiis satisfacit. Maius aliquantulum pater adumbratus fuit in Anchise, quippe qui et filium in periculum in II rursus veluti sponte coniciat et saepe noxie in III erret. Sed haec fuit occasio a divino poeta facta, ut morositas patris daret locum ostendendae filii et modestiae, et reverentiae erga patrem. In quo Aeneam ut filium mirare maxime! Quod enim ille feliciter gessit, hoc patri in III attribuit

Et pater Anchises ventis dare vela iubebat

Pessimorum vero actiones patrum repraesentatae in VI:

Hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos.

Inconsideratum patrem et plus nimio filio indulgentem expressit lib. VI in Daedalo.

Mater

Actiones matris ut matris absolutissimae virtuosas expressit in Venere, quas tecum expende tota Aeneide! Et diis enim commendat filium, et arma illi praeparat, et tuetur in periculis. Sed plura ipse persequere! Amantem filii resque necessarias et oeconomicas subministrantem expressit in matre Euryali:

... non vulnera lavi
Veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
Urgebam et tela curas solabar aniles.

Severae vero in educatione matris repraesentavit in Iaera, matre Pandari et Bitiae. Pessimae matris actiones expressae sunt in Amata libris posterioribus.

Filius

Filii observantis, pii, religiosa reverentis, oboedientis exemplar dedit Aeneas, ut diximus et hic paulo ante, et capite ultimo libri II. Accedunt: Ascanius, qui tam sollicitus pro patre cum maeret lib. XII circa praeparantem se ad duellum patrem et circa vulneratum lacrimatur; Euryalus tam sollicitus est in matre commendanda Ascanio; Lausus, insigniter pius, vulneratum protegit parentem in X. Malorum filiorum expressae actiones in VI, quos Aeneas torqueri videt in inferis:

...quibus...dum vita manebat,
Pulsatusque parens...

In Icaro repraesentatum habes irreverentem inoboedientemque filium lib. VI.

Filia

Cum suis perfecta actionibus expressa est in Camil, in Lavinia. Mala vero in Circe initio VII.

Frater

Fratrum virtuosas actiones habes in Pandaro et Bitia lib. IX, et simul enim moriuntur, et alter alterius ulcisci caedem nititur. Habes aliud exemplum in Laride et Thymbro simul pereuntium. At vitiosi fratris actionem fuga illius expressit, cui Aeneas in X danti terga:

... fratrem ne deserei, frater!’

sicuti illi, qui in VI cruciantur:

... quibus invisi fratres, dum vita manebat.

Soror

Virtuosis praedita actionibus expressa est in Iuturna; et supplex enim est pro fratre apud deas, et illum pro opibus iuvat. Expende et Silviam in VII! At Anna, soror Didonis, vitiosissimas expressit; i sed id toto IV considera!

Nutrix

Bona repraesentata est in Caieta, mala in Didonis nutrice. Expende et BeroŽm in V!

Nutricius

Bonus quidem Aeneas, nutrici enim tumulum erigit in VII, sicut matri Veneri templum erexerat in V. Nutricia vero pessima Dido.

Sponsus

Aeneas gravissimus. Turnus in hoc vitiosus, quod mollior fuit etiam in apparatu bellico:

Illum turbat amor figitque in virgine vultus.

Coroebus, Cassandrae sponsus, in II speciem pietatis ostendit, sed furore mixtam.

Sponsa

Lavinia quidem bona, quae praeter lacrimas et pudorem nihil scit, pessima Dido, quae prius coniunx quam sponsa.

Maritus

In Aenea bonus expressus et pius erga Creusam. Latinus pessimam etiam Amatam doflet. Euander gaudet doloris expertem in XI:

... tuque o sanctissima coniunx
Felix morte tua neque in hunc servata dolorem!

Pessimi mariti in X exhibuit actiones:

Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.

Uxor

Virtutes vitiis immixtas exhibuit Iuno. Interdum enim irascitur Iovi, interdum vero, ut in XII, humillima est. Audi illam postremo loquentem lovi et proelio excedentem! Dido impia etiam in mortuum, Helena in II in omnes.

Sed pessima omnium Amata. Optimae speciem in II exhibuit Hecuba Priamum recipiens periclitantem in aras.

Socer

Latinus officia iniuriis permiscuit; bonus tamen in Turnum, iniurius in Aeneam. Pessima vero socrus Amata.

Gener

Optimus Aeneas pessimus Turnus.

Optimus avunculus Hector Ascanio. Avus Priamus. Avia Andromache. Cetera minora ipse facilius in Marone reperies. Nepos Ascanius.

 


CAPUT IV

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VI