CAPUT IX

COROLLARIA ALIQUOT EX CAPITE PRAECEDENTI 
DE EPISODIO CONFORMANDO EX IDEA QUALIBET

Ex hoc ergo prolixo Maronis exemplo disce:

I. Quomodo illa actio magna et una, tamquam corpus quoddam ex actionibus omnium internarum extemarumque virtutum, quasi ex membris et articulis confletur totumque penitus indecorum sit, quod poneretur fortasse in episodio neque pertineret per se vel per accidens ad herois perfectionem.

II. Disce modum conflandi episodia in brevi poemate quadringentorum vel quingentorum versuum ex idea universali secundum quid! Debes enim illum titulum, quem accipis, heroicae perfectionis, v. g. imperatoris fortia tantum et non felicis, sub quo titulo Pompeium videtur accepisse Lucanus, vel pontificis tantum religiosi, vel regis tantum munifici, vel herois alicuius, v. g. martyris tantum patientis, hunc, inquam, certum titulum iuxta universalem suam perfectionem tractare et totum id in fictione episodica ponere, quidquid exerceri posset a perfectissime patiente, perfectissime forti et sic de aliis.

III. Instrue tibi indicem harum omnium virtutum et possibiles vel ex ingenio, vel ex experientia, vel ex historiis quasi in communes locos congere actiones! Quarum sine dubio mirabiliomm, quam ullae fabulosae ethnicae fuerint, plenae sunt vitae sanctorum, vitae Patrum et mira Christianorum heroum exempla.

IV. Disce iam primum apparere illud vere esse, quod dixi, epicum non tam de Aenea quam de heroe scribere et penitus iuxta universalia versari! Sed ad cetera pergamus!

 


CAPUT VIII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT I Lib. III