CAPUT I
DE NATURA POESEOS

 

... Orator deliberat sive in statu definitivo, quid sit res, sive in statu qualitatis, qualis sit res; semper aut rem ipsam esse praesupponit vel talem esse, vel hoc esse, vel si esset, hoc vel talem futuram esse. Ceteroqui rem, quae non est, non facit esse. Historicus vero multo magis restrictus est, ea enim dumtaxat, quae fuerunt vel sunt, commermorat ac secus, si cetera, quae esse potuerunt, comminiscatur, aut rnentietur fideque, qui scopus praecipuus historici est, carebit, aut certe hoc a poeta usurpabit, ut si contiones sermonesque introducat; non qui habiti sint, sed qui haberi potuerunt, quod in Sallustio, Livio et Thucydide animadvertes. Hoc enim proprie ad poetam pertinere postea declarabimus.

Alio modo poeta res, quas imitatur, tractat, non enim imitatur, ut sunt, sed ut esse potuerunt vel esse debuerunt, ita ut iis aliam quandam attribuat exsistentiam easque quodammodo secundo creet. Poeta enim et materiam quidem, et argumentum potest non supponere, sed simul quasi per quandam creationem et materiam condere, et formam rerum. Quod enim dicendo imitatur, non imitatur iuxta Aristotelem secundum illud, secundum quod est, sed secundum illud, secundum quod non est, sed potuit esse, ut Vergilius Aeneam imitatur non iuxta illud, iuxta quod fuit, sed iuxta illud, iuxta quod potuit esse, sed re vera non fuit. Numquam enim fortasse in Thracia fuit, numquam Troiam defendit, numquam cum Graecis pugnavit (iuxta enim alios Troiam potius Graecis prodidit), numquam cum diis est collocutus, numquam cum Didone, numquam cum Aceste congressus, numquam

Elysios invisit campos; haec tamen attribuuntur Aeneae a Marone. Non enim imitatur Aeneam, prout fuit, sed iuxta hoc, prout debuit esse aut potuit, iuxta regulam veri perfectique herois. Itaque creat quodammodo secunda vice Aeneam. Immo possunt poetae (quod comicis necesse est accidere, ut docebimus) sine ullo historiae ac entis fundamento fabulam confingere et ea penitus, quae esse dumtaxat potuerunt, conscribere simulque et opus, et argumentum, et materiam operis condere, id quod nulli scientiae nullique penitus arti convenit. Neque enim statuarius lignum aut lapidem, neque faber quispiam ferrum vel aes, neque sutor corium, neque aliae artes atque artifices id condere possunt, circa quod versantur vel quibus naturam ipsam imitantur. Solus poeta id suo quodammodo condit, circa quod versatur. Dicendo enim imitatur et dicendo creat, ut res apprehensa a poematis lectore et cognita, prout est obiectum ipsius cognitionis, sit terminus et proprius effectus poeticae molitionis, prout res ilia cognoscitur a legente iuxta eum modum, iuxta quem vel secunda vice exsistit, vel iuxta eum potius, quo exsisteret, si exsisteret omni modo, quo exsistere posset, et interim per dictum poetae exsistit. Quocirca magno iudicio ingenioque veteres Graeci poetae nomen w παρα του ποιειν deducunt dubia significatione faciendi et rursus fingendi, seu ut Aristoteles, imitandi. Cum enim ad naturam poetae proprium et aequale non reperirent nomen, invenerunt nomen duarum significationum, faciendi et fingendi, quorum utrumque sigillatim sumptum non exprimit utique vim poetae, collectim vero, ut mihi quidem videtur praeter mentem Aristotelis, Scaligeri Pontanique nostratis, et eam exprimit penitus, et discrimen artis poeticae a ceteris artibus penitus illuminat. Ita enim fingit poetica seu imitatur, ut id faciat, quod imitatur, et quasi de novo condat, non ut ceterae artes, quae imitantur tantum et fingunt, non vero faciunt, praesupponunt enim vel materiam, vel argumentum, vel saltern hoc, quo irnitantur. Solus poeta est, qui suo quodam modo instar Dei dicendo seu narrando quidpiam tamquam exsistens facit illud idem penitus, quantum est ex se, ex toto exsistere et quasi de novo creari. Eo enim ipso, quod imitatur rem, non iuxta illud, iuxta quod est vel fuit, sed, ut Aristoteles docet, iuxta illud, iuxta quod potuit esse vel debuit esse, extrahit illam ex puro potentiae statu in purum quendam statum actus, hoc est in statum exstistendi ex statu posse exsistere. Solus enim poeta de rebus etiam, quae non sunt, loquitur, ac si vere exsisterent, immo affir-mat eas exsistere, et quidem sine mendacio. Quod quomodo fieri possit, postea docebimus. Exsistere autem dicitur id suo quodam modo, cuius exsi-stentiam affirmare non est mentiri. Atque hoc est, nisi fallor, quod Aristoteles in libro de Poetica cap. 7 acute insinuavit. Primo enim cum ipso capitis initio id docuisset, quod iam fuse explicavimus, non poetae esse facta esse proprie narrare, sed quemadmodum vel geri quiverint, vel verisimile etc., cum deinde praetulisset historicae facultati poeticam, quo fit, ut sapientius atque prudentius poesis historia sit, subdit statim rationem, quae ad rem nostram mire facit. "Siquidem", inquit, "poesis circa ipsum universale plurimum versatur. Quid enim aliud est versari poesin circa universale nisi ex statu universalium extrahere rem in statum individui exsistentis, seu potius, ut se ipse explicat Aristoteles, spectare in aliquo, non quid dixerit vel fecerit, sed quid conveniat illi dicere vel facere, vel quid potuerit dicere vel facere, et interim non esse contentam hac speculatione et quasi universali doctrina (hoc enim et philosophus, et orator aeque tractare potest, et in thesi saepe debet), sed statim hoc idem particulari alicui personae applicare et narrare tunpliciter hoc earn dixisse vel fedsse, quod tantum potuit vel debuit dicere vel facere. Quare statim subdit Aristoteles: "id quod spectat poesis, cum no-mina imponat" et alibi: "solius", inquit, "poetae est dare nomina", ut sit certa quadam ratione in hoc quoque similis Deo poeta, qui cum res creat, ut d. Paulus docet: vocat ea, quae non sunt, tamquam ea, quae sunt, creando mmirum ea, quae non erant. Nam ut Peripatetici docent, et Platonici asserebant, Deus iuxta essentias, seu universalia rerum praedicata et generales ideas, condit, quidquid condit.

Sit ergo poetica ars, quae entia dicendo imitatur non iuxta, iuxta quae sunt, sed iuxta ea, iuxta quae esse vel debent, vel possunt, velverisim iliter exsistunt, vel exsistebant, vel exstiturae sunt.

Qua in definitione, quod ad aliqua attinet, ab Aristotele ceterisque auctoribus, ut clare fatear, dissentio. Primum enim satis stricte Aristoteles et angustius, quam par est, poeticam definivit dicens earn esse imitationem humanae actionis. Quaero enim: An non poeta Horatius est, cum fontem Blandusiae imitatur?

O fons Blandusiae splendidor vitro...

An non Homerus poeta est, cum ranarum et murium pugnam describit? An non poeta esset, qui rerum naturam sub certis involucris veritatis et iuxta ea, iuxta quae potuit esse, describeret? Maluimus ergo latius assignare argumentum poetices, ens ipsum, hoc est res omnes etiam entia rationis comprehendendo, circa quae exerceri posse poetam et debere postea ex ipso Aristotele demonstrabimus. Ducti vero sumus auctoritate Marci Tullii ut ex hac paupertate in totius entis hereditatem poeticam assereremus, qui ita diserte, ceteroqui orator ipse et poeticae parum amicus, et quidem in ipso de perfecto oratore libro dicit: "Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis sententiam omandi generibus socius ac paene par (sed superiorem esse postea ostendemus); in hoc quidem certe, prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quominus ei liceat eadem ilia facilitate et copia vagari, qua velit". Deinde non ea solum entia argumentum esse poeseos, quae exsistebant vel quae exsistunt (Aristoteles enim actiones iam quasi praeteritas humanas poesi assignat pro obiecto), sed etiam quae exsistent vel exsistere poterunt. Cur enim aliquis non possit conscribere poema de Antichristo vel de iudido Dei extreme, vel de futuro statu caelestis beatitatis et istius modi argumenta vel ad epicum genus, vel ad aliud quodpiam referre? Invenio tamen duas rationes explicandi Aristotelem: alteram, quod in praesenti de Poetica libro non universe de poesi videatur agere, sed de certis dumtaxat, hoc est de perfectissimis speciebus poeticae, epopoeia, tragoedia, comoedia, quorum sane argumentum aliud non est, quam vita et actiones humanae, ut paulo post dilucebit. Ad haec dici verisimiliter potest existimasse Aristotelem actiones humanas non esse quidem adaequatum poeseos argumentum, sed magis ordinarium, seu potius praecipuum et princeps, ad quod cetera obiecta seu res referantur et per respectum ad illud sint etiam verum poeseos obiectum quasi per analogiam attributionis. Sic contingit pictori in aliqua tabella pastorem vel agricolam, vel quempiam alium depingenti. Is enim principale argumentum habet pastoris ipsius personam. Pingit tamen oves, circum gramina, silvas, rivulos, quia haec spectant ad ipsum, quem depingit, pastorem.

Quod facilius intelleges sane, si ad aliam partem similitudinis nostrae de divina pictura, quam initio capitis afferre coeperamus, attenderis. Deus enim se ipsum in rebus creatis imitaturus, etsi ipsius imitationis vel picturae totam sibi proposuerit universitatem, hominem tamen quasi praecipuam divinitatis imitationem sibi seposuit, in quo totius natura mundi tamquam in ultimo et praecipuo opere perficeretur. Sapientissimus ergo pictor ille primum immensa ilia imaginaria spatia quasi tabulam universitatis depingendae sibi proponit, tum deinde more pictorum a regione faciunda exorsus est. Extendit itaque aŽrem, suspendit ignem, clausit litoribus maria, fixit terram, diffudit campos, erexit montes, depressit valles, intexuit silvas, aperuit fontes, effudit flumina, explicavit supra caelum, totam denique primam illam picturae artem, quam opticam vocant, suis expressit lineamentis. Ubi eras, inquit ipse ad Iob, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellectum, quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super earn lineam? Turn vero ad alteram se picturae partem contulit, quam floridam vocant, et hunc communem hominis locum mira florum, foliorum, frondium, fructuum, herbarum, radicum, pulporum varietate coloravit domumque hanc publicam his quasi Babylonicis tapetibus et aulaeis exornavit. Turn ad tertiam picturae partem accessit, quam pictores et Aristoteles in libro De coloribus artem opaci et clari appellat, accessit. Tincto itaque in aurorae coloribus penicillo incepit primo sensim lento ductu purpureum depingere diei et noctis confinium, mira arte quadam tenebras luce attemperante, inde vivacioris luminis liquore imbuit calamum et paulatim ad mediae maturitatem diei lucem adolescere facit, inde in vesperam vergens punicei splendoris nota pingit aŽrem ac demum eundem caligine noctis quasi linea nigra adumbrat. Quam artem admiratus divinus poeta canit: Tu fabricatus es auroram et solem. Ego Dominus, et non alter, formans lucem et creans tenebras. Turn vero claro opacoque mundi perfecto ad quartam se picturae partem "contulit", quae in animantibus depingendis sita est, ut ea, quae vacua primum pinxerat, civibus et inquilinis impleat. Pingit itaque in terra quadrupedia, pisces in aqua, in aŽre volucres, in igne pyraustas et salamandras. Illic, inquit Ecclesiasticus, praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura beluarum. Neque vero quintam neglexit partem, quam φαντασίαν appellant, totque in his ipsis ad admirationem spectantia effinxit sphinges, hippocentauros, sirenas, hydras, minotauros, capricomos, gryphas aliaque innumera in eadem universitatis tabula ad vivum expressit. Postremo se ipsum optime imitaturus perfecta ita tabulae ipsius regione in medio vivam sui imaginem collocavit: HOMINEM. Atque hoc est, quod in historia Mosaica primae molitionis rerum, cum cetera quasi obiter pictoris instar locorum longinquitatem et opticam tabulae pingentis expressisset, hominem picturus Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostrum.

Quemadmodum igitur in hac universi pictura, quam simillimam poesi diximus, cetera praeter hominem πάρεργα sunt et quasi episodia, ita prorsus in poesi praecipuum argumentum erit homo, reliquae res creatae accessorium dumtaxat obiectum et non nisi propter ornamentum et opticam quandam praecipui obiecti apparentiam. Pone enim divinam Maronis Aeneidem tibi ob oculos: hic perfectissimi principis in tabula epopoeiae efficturus imaginem, quasi alter quidam imaginarii ducis deus et molitor, primum illi veluti in tabula theatrum erigit et regionem instar pictoris duplicem circum pingit, quae pars in epico genere vocari potest cosmographia maris et terrae lib. I:

Multum ille et terris iactatus et alto,

 et alibi addens etiam caelum:

Cum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa
Sideraque...

 Aliis vero in lods solum depingit mare:

 ... magnas obcuntia terras
Tot maria intravi duce te...

et:

... caelum undique et undique pontus...

 

Interdum solam terram (lib. V):

... tonitruque tremiscunt
Ardua terrarum et campi...

saepe vero simul maria, terras, caelum (lib. I):

Despidens mare vclivolum terrasque iacentes
Litoraque et latos populos...
... maria omnia mecum
Atque omnes pelagique minas caelique ferebat (lib. VI),
Terrasque tractusque maris caelumque profundum...

Interdum vero statuit Aeneam in silva, interdum iuxta montes, interdum in pratis, in collibus. Quod ad maria vero, in Siculo et Libyco mari lib. I, in Aegeo, in Cretico, in Adriatico lib. III, in Siculo rursum lib. V et in Tyrrheno ad finem eiusdem, inde in lib. VII in mari Tusco, lib. VIII in Tiberi et X. Quod ad terras, rursus totum illi orbem in tres partes divisum pro theatro actionum exstruit: Africam in lib. I et IV, et initio V, Asiam in II et III, Europam in reliquis libris. Atque haec est prima pars imitationis poeticae.

Secundo, accessit etiam ad secundam partem picturae, quae est peristrommatographia. Exprimitur interdum a Marone Aeneae

silvis scaena coruscis,

 alicubi apud ilium Aeneas introducitur

 Adspectans silvam immensam,

 alibi deducit ilium in

 ... locos laetos et amocna virecta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.

Neque tertiam partem neglegit picturae. Primo, multis in locis

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,

secundo, opacis:

Vertitur interea caelum et ruit oceano nox.

Quae duo et in aliis minoribus exprimit:

... radiisque ardentem lucis et auro
ipse manii quatiens ostendit ab aethere nubem;
At mihi caeruleus supra caput astitit imber

et:

... ponto nox incubat atra...

 Inde depicto opaco magna arte horribilius reddit sequens clarum:

 Intonuere poli et crebris micat ignibus aether.

 Tertio demum, depingit propinquum:

 ... portusque patescit 
Iam propior templumque apparet in arce Minervae

et longinquum:

... refugitque a litore templum.

 Quarto, abunde satis et illam partem expressit, quae in animalibus depingendis sita est. Primo, in aŽre lib. I:

Aspice bis senos laetantcs agmine cygnos;

 secundo, in terra lib. I:

 ... tres litore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur

et lib. III:

Quattuor hic, primum omen, equos...
Tondentes campum late, candore nivali...

tertio, in aqua serpentes illos exprimit lib. II mira arte:

... immensis orbibus angues
Incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
Sanguineae exsuperant undas;

quarto, Chimaeram in igne monstraque Tartari lib. VI.

Quintam etiam partem, quam phantasticen pictores appellant, tum in metamorphosibus expressit lib. I Cupidinis in Ascanium, Veneris in nympham, lib. V Iridis in vetulam BeroŽn et Somni in Phorbantem, lib. VII Allectus in nutricem, lib. XII Iuturnae in Metiscum, tum etiam in figuris exprimendis monstrosis: lib. IV Famae, lib. Ill Harpyiarum, lib. IV Atlantis montis. Lib. vero VI ilia quam phantastica:

Terribiles visu fonnae...
Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes
Et centumgenunus Briareus ac belua Lernae
Horrendum stridens flammisque annata Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum
Aeneas strictamque aciem venientibus offert.

Vides, ut ad apparentiam personae, quam depingit, iuxta artem opticam pictorum etiam adhibet phantasticen in medio monstrorum Aeneam pingens.

Sextam ergo tandem partem (quam personam pictores appellant vel historiam) aggreditur et in medio regionis, theatri clari opaci, longinqui propinqui, animantium, monstrorum medium collocat Aeneam tota Aeneide, ita ut omnia ilia supra dicta quasi pictor in tabula ad solam rettulerit Aeneae personam. Neque sit Maro poeta, quatenus ilia pingit, sed quatenus circa Aeneam pingit. Neque enim pictorem dixeris, maxime, quem vocat Aristoteles heroicum, qui tantum flosculum aut rivulum, aut iridem sciat depingere. Hoc ergo sensu Aristoteles actiones humanas dixit esse argumentum poetices, quatenus cetera omnia ad actiones humanas vel ad hominem pertinent, tamquam ad finem suum. Adicio et tertiam rationem, duabus superioribus firmiorem fortasse, cur solae actiones humanae dici possint obiectum poeseos. Ut enim constat ex allatis exemplis, ceteras res naturales ita imitatur poeta plerumque, ut eas iuxta ea, qualia sunt, exprimat tantum, ut cum nubem, equum, florem describit. In solis actionibus humanis est ποιητης; hoc est conditor, non enim tantum exprimit, sed facit aliquid novi. Ut cum Maro introducit Aeneam in nube latentem, non condit novam naturam nubis, sed antiquam exprimit, sed condit novam actionem, hoc est fingit Aeneam in nube antiquae naturae delituisse et in ea vectum fuisse. Et ut in similitudine, a qua incepimus, desinamus, respectu ceterarum rerum poeta pictor erit potius quam poeta, respectu solius actionis humanae iuxta Aristotelem ποιητης, erit, hoc est factor.


LIBRO CONTINENTUR

CAPUT II