NA OBRAZ . MARYJEJ MAGDALENY

 

O bene sperandi exemplum lapsis et amore

Ardente in Dominum, femina, clara Deum,

Nostri non ignota mali, succurre, precamur,

Nam nos (heu miseros!) tot mala dura premunt.

Sancta fides precibusque tuis fiducia nobis

Et validus culpas solvere crescat amor.

 


RYTMY ABO WIERSZE POLSKIE