CAPUT XV.

De iureiurando, testium examine et de temere litigantibus.

Quoniam autem inter probationum genera iusiurandum numeratur, sine quo multae graues causae expediri non possint, ideo de eius religione diligenter sanciendum est. Mos etiam ille testium iurandi de re ignota, qui fere in finibus regundis et in iudiciis obseruatur, abrogandus est. Solent enim ii ad iurandum adhiberi, a quorum uel memoria uel cognitione res, de qua agitur, sit remotissima, qui tamen putant se culpae insontes esse, cum  eum, cuius res agitur, uident priorem iurantem. Quin potius uel eius, cuius res agitur, solius iureiurando statur, uel uiri eliguntur graues, seu consanguinei, seu uicini illius, qui illi iuranti ad sint ac si uisum fuerit, etiam iurent credere se illum uere iurasse.  Sanctissimus est mos ille iudicii ecclesiastici in testibus examinandis.

Quisque iureiurando obstrictus seorsim a scriba iurato examinatur. Vis iurisiurandi illi exponitur. Rogatur, qua in Deum sit religione. Eiusmodi interrogationibus conscientia et mores testis inuestigantur, dignusne sit, cuius testimonio fides habenda sit an secus. Tum rogatur, an rem, de qua dicturus est, uiderit, an uero audiuerit tantum? An sit doctus ab aliquo de testimonio dicendo et an cum aliis testibus de eo testimonio consilia communicauerit. Singulae quoque circunstantiae excutiuntur: locus, tempus, personae et id genus alia. Datur et potestas aduersario dicendi  tum de personis testium, tum de negotio ipso. Iudicia Polonica, quod sciam, carent hoc genere probationum. Qui enim testium nomine inducuntur, nihil putant sua interesse scire an res, qua de agatur, ita se habeat an secus. Non male se functos officio arbitrantur, si eum, in cuius rem iurant, priorem uiderint iurantem. Omnino ad iurandum et testimonium dandum uiri graues moribus probati et prudentes uocari debent, qui quidem sciant se Deo honorem debitum tribuere, cum eum testem inuocant ac ueritati testimonium perhibent. Quod contra fit hodie plerunque. Qui enim moribus accersuntur, prorsus ignoti solent esse, precio conducti, multarum rerum non dicendarum suspecti ac tantum non infames. In quibus nihil magis requiritur, quam ut sint nobili genere nati: ideo legislator de his uidebit. Theologorum quoque est, qui publice docent populum in templis, uim et sanctitatem iurisiurandi explicare atque homines hortari, ut studeant, quantum in ipsis est, ueritatem iuuare ac pro ueritate et Deum testem citare et omnium inimicitias perferre. Memini etiam, cum duo in perniciem cuiusdam alius conspirantes causam in foro agerent. Cum autem reo iusiurandum decretum esset, petitor eiusdem iurisiurandi gratiam illi fecit, contentus uidelicet rei uoluntate, quam  ille uultu, uoce, genuum flexu et omni gestu declarabat ac si ad iurandum paratus esset; itaque iudex reum absoluit. Sed res inter partes simulate et ex composito agebatur, omne enim incommodum ex absolutione rei ad tertium, in quem faba illa cudebatur, redundauit. Erant in eo iudicio multa periniqua. Iudici impositum est; qui etsi doli illius fortasse ignarus non erat, tamen aliter iudicare non potuit, quam ut causa erat instructa. Reus periurii se reum minime putabat, quod flexis genibus uerbis non iurasset, quasi uero uerbis tantum periurium committatur, non omni gestu, quem perinde homines habeant atque si uerbis conceptis iurasses. Petitor  uero in quantos uitiorum gurgites se demersk? Difficile est omnia explicare. Sed ita breui habendum est. Quicquid agatur seu uerbis, seu gestibus, seu conniuentia, seu quauis alia ratione fallendi allcuius causa, omne id in uitio ponendum esse. Omnes illae significationes non nostra, sed eius, cuius interest, gratia fiunt. Nemo enim sua causa iurat, sed alterius. Cui ut persuadeat uerum esse, quod asseuerat, Deum testem inuocat eundemque, si mentiatur, uindicem sibi imprecatur. Non igitur uerba, non gestus ad mentem tuam, qui iuras, sed eius in cuius gratiam iuras, sunt interpretanda. Deinde omnis attestatio, seu uoce seu nutibus fiat, cui diuina authoritas obtendrtur, iurisiurandi uim habere putanda est. Quae attestatio, si fiat fallendl alicuius causa et a sententia nostra discrepet, mendacium est et periurium. Qui periuria non exhorrent, illi de Deo parum recte sentiunt nec eum res mortalium curare, nec impietatem ulcisci credunt. Haec opinio topera praeconum uerbi Dei ex animis hominum eradicanda est. Discrimina etiam iurisiurandi diligenter annotanda sunt. Quamuis enim omnis eiusmodi religiosa testatio fiat, Deo immortali interposito tum teste, tum uindice, tamen non omnis ad eundem finem destinata est. Qui calumniam iurat, quid aliud testatur, quam se non per fraudem, uincendi frustrandiue causa alium litibus uexare, sed suo animo teste putare se iustum et rectum esse, quod agat dicatue? An uero sic iurans confestim expediuit causam omnem? Certe non id comprehensum est in formula iurisiurandi illius. Nam qui dicit se falsum crimen nemini scienter intendere, non e uestigio se rei, de qua agatur, dominum esse debere comprobauit. Aliis enim uiis ad rem uindicandam eundum est, quam doli mali fraudisque purgatione. Pergamus igitur de causis iuris iurandi calumniae loqui. Improbitatis est et iniquitatiis summae uexare eum litibus, quem scias rei, cuius abs te arguatur, insontem esse. Est autem in more multis, ut in ius uocati multas aduersario dicas impingant, tantum ut multitudme suarum actionum obruant eum ac ab agenda causa deterreant. Omnino igitur temere litigantes grauiter puniendi sunt. Qui suspectus sit eiusmodi temeritatis ac potius peruersitatis, is petente aduersario iureiurando confirmet se bona conscientia persequi ius suum; sin detrectet, causa cecidisse iudicetur. Mulctare uero eum, qui uel exigat uel det iusiurandum eiusmodi seu cuiusuis generis, hoc nomine non liceat, nisi forte falso et contra animi sententiam iurasse eum planum erit factum. Qui enim uerum et sanctum iurat iusiurandum, honorem Deo tribuit, qui et testis solus sit cogitationum nostrarum rerumque occultarum et seuerus ultor periuriorum. Mos etiam ille, quo uulgo milites utuntur, iurandi per solem aut stellas improbatur diuina uoce, cum sic dicit: ,,Dominum Deum tuum timebis et illi soli seruies; ipsi adhaerebis iurabisque per nomen illius." Et haec quidem tum de iusiurando, tum de rebus aliis ex plurimis pauca, sed tamen, ut mihi uidetur, non inepta et legibus uel emendandis uel ferendis non inutilia libanda mihi in praesentia uisa sunt.

 


CAPUT XIIII

INDEX RERUM

CAPUT XVI