EPITHALAMIUM SIGISMUNDI ET BARBARAE

 

Arctoas strepuit felix hymenaeus ad oras.

Aera sonant, litui strident et tympana crebro

Pulsantur, laetus clangor ferit astra tubarum.

Tibia dat modulos, flatus syringa sonoros;

Tanguntur citharae, resonantia plectra moventur.

Heroum, procerum chlamydatorumque cohortes

Adveniunt, equitum turmae peditumque catervae.

Te, Sigismunde, petunt. Rex inclute, pande serena

Fronte fores, siquidem felici numine divum

Venit Pannonicis tibi formosissima ab oris

Nupta! Tuas iam pande fores, hanc excipe laetis

Luminibus, felix iam conubialia iunge

Vincula reginamque sacro diademate regni

Consortem facias! Haec est te digna marito,

Regis digna uxor, reges parituraque digna

Sola inter cunctas, sunt quotquot in orbe, puellas,

Hanc superi tibi coniugio propriamque dicarunt.

 

Interea, dum pompa venit, dum nupta sacratur,

Ponitur auricomis dum fulva corona capillis,

Dic, Erato, nobis fuerat quae causa beati

Coniugii, primos, iucunda, exponeque amores!

 

Parrhasias vidit terras Saturnia Iuno,

Aetherei regina lovis, quae regna gubernat

Cuncta orbis, iusto tandem rectore teneri.

Ne post longaevae venturo tempore vitae

Consimili regnum dein successore careret,

Compellat blando pulchram sermone Dionen:

“Iam satis est certasse odiis, Erycina, superque,

Troia iacet celsaeque iacent Carthaginis arces.

Quaelibet ulta suos ponamus proelia tandem!

Pax ineunda quidem satius! Te foedere iungi

Perpetuo nobis gaudebit regia caeli,

Gaudebunt Erebi Manes tellusque, fretumque.

Sum mundi summique potens regina Tonantis,

Tu volucrum domina et genetrix es dulcis Amorum.

Nil sine me possunt mortales, te sine nilque;

In nostro totus nutu devolvitur orbis.

Conveniamus! Erit totum pax laeta per orbem.

Aurea, sub nostro fuerant quae patre, redibunt

Saecula. Sic rediens liquida descendet ab aethra

Iustitia et iusto viduatas iudice leges

Firmabit, caedes, acies, et bella repellet.

Cessabunt multi sic incrementa tributi,

Non plus privatis crescent aeraria damnis

Publica, non hominum devincet pectora merces.

Non erit empta fides; stabit certo ordine mundus.

Non simulata loquor. Tyrrhenum nulla per aequor

Gens inimica mihi tranat; iam pectore toto

Iudicium cessit Paridis; praeferre per omnes

Te patiar. Redeat concordia, quae fuit ante,

Quam dederat Bellona furens, mala munera, malum!”

 

Appias haec contra: “Dudum, o regina, quod optas,

Quaesivi voluique diu tibi iungere dextram

Labentique hominum tecum succurrere vitae.

Omnia versa quidem, magnis elisa ruinis

Interea, discors nostras sententia mentes

Dum tenuit; legum periit veneranda potestas,

Succubuit vitio virtus et viribus aequum,

Milia multa virum, tot regna, tot oppida et urbes

Interiere, fuit donec mens aspera nobis.

Sumo libens, quaecumque iubes. Parere novercae

Dulce erit et tantas tecum componere lites,

Non mollis durae siquidem sunt pectoris irae.

Quid sit opus, doceas! Sum iussa capessere praesto”.

 

Oscula litbavit Veneri dextraque retenta

Cara lovis coniunx placido sic pectore fatur:

“Inclutus Arctois fuerat Casimirus in oris

Rex armis et pace potens, quem fovimus isto

In gremio, rex dives opum, rex milite multo

Insignis, toties raptis qui ex hoste tropaeis

In regnum rediit victricia signa reportans.

Hic fuerat claris a Gadibus usque sub Eurum

Cognitus ex titulis et per sua grandia gesta.

Qui dum grandaevus fatales vixerat annos.

Quattuor eximios regali sanguine reges

Progenitos dederat. Duo sceptra Polona gerebant,

Tertius Hunnorum gestat diadema coruscum

Atque Bohemorum iam longa aetate tiaram

Hic habet, heredem regnis dum fata vocabunt.

Iunior ast aliis, qui nunc vestigia patris

Insequitur regnumque tenet, sceptrumque paternum

Gestat, habet nullum, regni cui tradat habenas,

Lanificae frangent dum stamina longa sorores.

Omnes illius divo, quae crimina pellunt,

Corde deae resident: Pallas dedit aegida clarumque

Ingenium, specimen dederas Charitesque decorem,

Ipsa dedi regnum, dedi opes, titulos et honores,

Iustitia, utilibus auasit praeponere rectum

Et tectis mersum latebris educere verum.

Talem Cecropidae quondam sensere Solonem

Et Lacedaemonii talem sensere Lycurgum.

Iustior, in dubiis qui litibus addere finem

Posset, adest nemo; si quando iura duobus

Deficiunt, aequum concedit utrisque duellum.

Quid multis? Ille est, in quo sincera bonorum

Congeries, in quo Virtus sibi nuda paravit

Rite domicilium. Similem quae protulit aetas

Consilio regem vel iusto Marte? Lacessit

Nullum, sed proprio vivit contentus in orbe.

Ipse lacessitus si quando suscipit arma,

Velox egreditur nullos fugiendo labores,

Aurea fulcra tori, dulcem spernendo quietem.

Hostes intrepidus sequitur per tela, per enses

Et spoliis sepmper remeat sic victor opimis.

Quid potuit, patria depulsus sede MichaŽl,

Per fraudem voluit qui dux Lithuanus haberi,

Sentit adhuc: errat Scythicis devictus in oris

Seque suosque miser suaque omnia perdidit exsul.

Quid potuit, noscunt pharetrati Martia Mosci

Castra, Borysthenidas parvo dum milite turmas

Prostravit pacemque suis non munere misso,

Sed fecit iustus victor victricibus armis.

Quid potuit, Valachus, qui Mysia possidet arva,

Edidicit nuper: cepit tristes hymenaeos,

Pro taedis flammas, pro tela cruenta choreis;

Perfidiae ultorem tot milia caesa tulere.

Talis erat Caesar, Marius rigidusque Camillus,

Hannibal ad Cannas, ad Troiam fortis Achilles.

Ista superstes adhuc restat Casimiria proles,

Regibus exorta et reges genitura sequaces.

Clara igitur domus haec regum ne principe in uno

Deficiat, tihi sit curae, pia mater Amorum!

Si tanto, tibi digna viro sit in orbe puella,

Exquiras! Radiat vultus gravitate verendus

Regalisque sacro maiestas eminet ore.

Igentes vernant procero in corpore vires

Innumeraeque animi dotes, quas incluta virtus

Praestitit, eloquium solidum et tam dulce loquendi

Pondus, et ingenii tam dara inventa profundi.

Iungatur pulchro formosa puella marito,

lungatur sollers regi regina diserto!

O quae progenies terris, quae clara propago

Hinc crescet!”.

 

Tum plura loqui Venus alma volentem

Interpellat et his dictis affatur amicis:

“Mens eadem fuerat tecum mihi, regia luno,

Et tecum super his dudum conferre volebam,

Sed tibi adhuc fuerant commoti pectoris irae.

At ceteris tandem quoniam nunc omnis adempta est

Lis inimicitiae, tibi cuncta arcana patebunt.

Nuper Pannonicis revolabat noster ab oris

Natus per regnum, sic fata dedere, Polonum

Inque sinum fessus, pharetra praecinctus et arcu,

Procidit atque hilaris, suspensus in oscula, dixit:

“Nil mihi cum priscis, quas vidi saepe, puellis.

Est ex Hunnorum praeclaro stemmate virgo.

Vidimus, o genetrix! Mortalis femina nulla

Pulchior, aetheriis non aspernanda deabus.

Non Spartae, non huic similem genuere Mycenae;

Tam pulchram numquam te Cous pinxit Apelles,

Phidiacis sculpta est manibus non pulchior ulla.

Fulgidior nivibus Riphaeis coiipore toto,

Purpureo in facie est suffusus sanguine candor,

Rubris mixta rosis argentea lilia vincens.

Haec, porphyriaci tu quidquid ubique ruboris

Et candoris habes, habet. At mea apicula nondum

Sensit nec nostras intra praecordia flammas.

Excubiis castis, morum probitate fideque

Imbuta est, matura viro. Stat nubilis aetas

Crudaque wirginitas, digno rapienda marito.

Hinc dum per terras, tardus temone Bootes

Quas gelido spectat, volitarem flamine dextro,

Vidimus aetherios in divo principe vultus,

Qui gerit Arctoi nunc sceptra potentia regni.

Intrepidam faciem mirabar, membra torosa

Magnanimique viri robusto in corpore pectus.

Et tandem lati peragravi climata mundi,

His possem similes si forte videre duobus.

Non sunt in toto similes his orbe duobus!

Iunge toros unoque animas in corpore binas

Coniugio dulci longaevo tempore claude!”

 

Dixerat et nostra petulans cervice pependit.

Extemplo placuit volucris sententia nati.

Linquo Paphum Cypriis per inania vecta columbis

Versus Hyperboreos, Aquilonia culmina, montes.

Undique me tenerum circumdedit agmen Amorum;

Corytos alii ex umeris tensasque sagittas

Atque auro infectas plenas gessere pharetras,

Innumeras gessit faculas pars, igneus ordo.

Exsultant pueri, crebrum glomerantur in orbem,

Quisque suas vires protensaque brachia iactat.

Cuncta ferire ardent. “Mare, Tartara, sidera, tellus,

Scis", ait, “alma parens", cunctis lascivior unus,

“Meque facesque meas, haec et victricia tela

Senserunt curvo nos saepe in litore phocae.

Imber, olor, Satyrus, bos, serpens, flamma, Diana

Ingemuit nostro stupidus perculsus ab arcu!

Exarsit gelidis sic Ennosigaeus in undis,

Nereus et Triton nostras sensere sagittas.

Senserunt curvo nos saepe in litore phocae.

Rapta est Persephone quondam praedone marito

Me duce: de Stygiis haec cepit dextra trophaeum.

Nec tibi, sis quamvis genetrix dilecta, peperci.

Alcidem domui, doimitus Polyphemus in antris

Est Siculis. Quid adhuc dubitas? Mandata recuso

Nulla, modo iubeas! Manus est mihi certa potensque".

 

Post, ubi turritis dives Cracovia muris

Tollit in astra caput, cupido devenimus omnes

Visendi regem studio, qui iura paterno

Tunc solio residens populis dabat. Ilico viso

Obstupui. Latos umeros oculosque genasque

Et tanti quis non miretur principis ora?

Sic fueram Getici quondam inflammata mariti

Vultu, me tali facie membrisque decoris

Cepit Dardanius, dum starent Pergama, coniux.

Nate, tua hic opus est opera! Deprome pharetra

Auratum', dixi, 'iaculum! Sicne iste per aevum

Ibit legitima et claris sine coniuge natis?

Obsequitur: dextra telum librabat ab aure,

Hunniacam in regis defixit corde puellam.

Expetit hanc solam, solam hanc in mente volutat.

Aedes consttruxit, palatia celsa, cubile

Reginae regale suae. Ne virgo beati

Expers coniugii foret, ocius illius arcem

Cum natis subeo. Quam solam rite sedentem

Dum vidi et casto versantem pectore cultum

Vestalem, verbis stupefeci tailbus: 'O quam

Te memorem, virgo? Tenerae decet esse iuventae

Et formae generisque tui! Non Claudia semper

Talis erat, populo tractans spectante carinam,

Rapta ab Amyclaeis non candida Tyndaris arvis

Nec vultus semper Lavinia gessit eosdem.

Omnia tempus edax et carpit cuncta vetustas.

Utere, dum Lachesis felicia stamina ducit,

Annis et tacitis numquam redeuntibus horis!

Solane sic viduo marcesces frigida lecto?

Solane sic pulchrae traduces tempora formae?

Quid tibi virginitas sterilis vitaeque pudicae

Norma tuae? Non hoc oculi, qui sidera vincunt

Lumine et auricomi per lactea colla capilli,

Hoc color in facie non postulat. Ipsa decorem

Non frustra apposui, quo cunctis pulchrior esses.

Si Thetis hoc quondam quod tu tam dura probasset,

Numquam magnanimus terris datus esset Achilles.

Mens eadem AIcmenae si quondam forte fuisset,

Thebani nusquam nunc essent Herculis acta.

Non pius Aeneas, pueri, mea turba, volucres

Non essent, thalamum si quondam forte fugissem

Dura viri. Nihil est in toto dulcius orbe

Coniugio, parili quod iungitur igne duorum.

Hoc tibi sit cordi! lam terrapus poscit et aetas.

Mollescas, dulcis pardisceque munus amoris!

Iungeris regi reges paritura potentes!

Hunc plus quam carae genetricis semper amabis

Oscula casta tuae, quam fratres quamque propinquos.

Est siquidem princeps hic a te dignus amari.

Hunc si vidisset quondam Capaneia coniunx,

Hoc viso non se flammis moritura dedisset;

Hoc viso non se Lucretia casta necasset;

Hoc viso laqueo non isset Phyllis ad Orcum.

Hunc propter Phrygium raptorem pulchra Lacaena,

Colchica magnanimum cum vellere lasona virgo,

Gnosia Cecropium sprevisset fida maritum,

Sprevissetque suum casta Icariotis Ulixem.

Huic quondam similem si saecula prisca tulissent,

Discerptusque ab apro mihi non placuisset Adonis,

Non, qui tela lovi Siculis faber asperat antris,

Is neque, mecum olim quem Lemnia vincla ligarunt.

Iunge toros! Qui solvat hymen metamque pudoris,

Dignus adest tibi vir. Tu coniuge digna marita!

 

Diximus et tacitos sic inapiravimus ignes

Virgineis sensim flagranti ardore medullis.

Casta verecundus subito pudor ora notavit.

Ingemuit Sucens imo suspiria corde.

Quod cupis, effeci. Thalamo non dignior ulla est

RegaIi. Nunc Hymen adest. Tu pronuba luno

Assis et mecum parili conubia flamma

Iunge sacroque novae nuptae diademate pulchrum

Cinge caput! Decimo pariturae mense benignam

Confer opem, faciles utero concede labores!

Romulidum quondam non Ilia mater in orbe

Huic erit aequanda aut Poenos, duo fulmina belli,

Quae tulit, aut regls Macedum regina Philippi”.

 

Annuit alma Iovis coniunx dignasque ferebat,

Pertaesa irarum, tanto pro munere grates.

Sic abiere deae concordi foedere nexae.

Quaeque suas alarcis petiit per lactea sedes

Aethera vecta: Samum rediit Saturnia proles,

Dilectamque Cyprum volucrum pia mater Amorum.

 

Haec est ergo dies, niveo quam vellere Parcae

Lanificae tibi nent, claris signanda lapillis,

Inclute rex, omni duce te memorabilis aevo.

Optatae cernis nunc candida coniugis ora;

Iam porphyriacas malas, iam rubra labella,

Sidereos oculus et eburnea colla stupescis.

Cur haeres? Dederat iam vincula Iuno verenda.

Aude! Animos Cytherea dabit, si forte repugnat.

Haec clarum faciet dara te prole parentem,

Haec Casimiriacae fietque propaginis auctrix.

Nunc igitur, quibus est regni pia cura Poloni,

Pontifices, primos, qui religionis honores

Fertis, magnifici heroes proceresque potentes,

Formosi iuvenes, formosae deinde puellae,

Matres, cum senibus pueri nutrixque vicissim

Reginae crebro dextros relique precentur

Successus, validam longaque aetate senectam!

 

At iam tempus adest: Genio indulgete secundo

Omnes, Arctophylax tardo quos despkit axe,

Laetitiae dulcesque iod, facilesque choreae

Undique nunc resonent per rura, per oppida et urbes!

Sint procul ex omni tristes nunc pectore curae,

Sit procul omne malum maerorque, dolorque dehiscat!

Haec hilares hominum poscunt nova gaudia mentes:

Arctoas strepuit felix hymenaeus ad oras.

 


CARMINA